Literas et patris et tuas, mi Frater, quas dedistis 20 Octobris, recte accepi. Has quae inclusae sunt rogo Wytsio2 tradas, ut per eius manus ad Principem veniant. Id enim tutius iudico, quam ut aliter fiat. Novi hic nihil. Verrua adhuc recte defenditur. Dicitur simultas non levis intercessisse inter Comitem stabuli3 et Sabaudum. In Rhaetia nihil magni. Rupella vindemiam collegit sine ullo impedimento. Nuper et multum praedae terra eo invectum est mira supinitate eorum qui res Regias tractant. Super Mariniana4 controversia videtur mihi ius illud proprie dictum Legationis ad Marinum non pertinere, qui inter hostes Genuensium vivebat. Sed neque Iurisdictio ipsis ulla in eum qui, anni sunt XIV, civitatem illam animo abiecerat: origine autem sola obligari neminem mea est sententia, ius gentium quod attinet. Nam de migrantibus intra eiusdem Reipublicae fines alia est quaestio, et ex loci cuiusque legibus definienda. Caeterum non Legato tantum, sed et cuivis ex hostibus excitare percussores, procul a bel-
487
li loco, et ubi nisi fidei, saltem tacitae, violatione perfici id nequeat, contra aliam est partem iuris gentium. Ut quod ipsi in Marinum statuerunt, in ipsos statuatur, puto a iure Gentium non abhorrere: ita tamen ut eximendi sint periculo, si qui se dissensisse profiteantur. In vinculis quoque coniici subditos Genuensium et custodiri, donec ea iniuria dematur, convenit rigori iuris Gentium de quo diximus capite de Repressaliis5. Causa quae Genuenses exasperat est, quod potissimus suasor Sabaudo belli in patriam credatur, et ibi factionem alere. Imperatoris literas puto dissimulatum iri. Respondeat illis Danus. Pontifex plane incipit Regi adversari. Nam et in bellum Genuense proficiscentibus dicuntur indulgentiae concessae. De libro meo6 si quid propius intellexeris, rogo me moneas: de testamento quoque et Indicanis foederibus7 ut cogites. Ego de quiete patriae procuranda διὰ τὸ [μὴ] μνησιϰαϰῆσαι generalia quaedam scripseram. Caeterum de componendis Ecclesiae controversiis immaneo in illis quae publice scripsi: non ignarus tamen quantum difficultatis accesserit ex tam longa saevitia. Delphis motum compositum gaudeo. Nobis molestum est, tam diu sine famulo8 esse. Opto ut manus ipsi sit, non tam ornate scribens, quam εὐαναγνώστως. Vale cum patre optimo, matre, proximisque aliis. 31 Octobris 1625.Tuus
H. Grotius.