eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1032. 1625 Nov. 28. Aan Willem de Groot1.

    Ternis tuis, mi Frater, iis quas ante hos octo dies accepi, iisque quas nunc ego et uxor accepimus, Patris quoque literis una opera respondeo. Famulus2 nondum advenit magno nostro incommodo; neque de esculentis intelleximus quicquam. Te, mi Frater, in foro florere laetus intelligo: et experto crede, multo eam vitam esse beatiorem, quam quae in muneribus publicis transigitur. Heinsiana3, Pieriana4 et Palamedem5 videre aveo. Rutgersio Dyckium6 successurum, sed cum plena Legati dignitate, suspicabatur Bannerius7. Videbimus quid de Musiana causa8 futurum sit. De Anglicano federe9 siquid propius intellexeris, certiores nos fac; item de inquisitione Rotterodamensi10. Cornelium nostrum aliquid in literis proficere gaudeo. Poterunt illi ex pecunia, quae de exemplaribus Iuris belli et pacis redigetur, libri coëmi ad VIII florenos aut circiter. Rogo cum prioribus literis, has quoque affini Nicolao Reigersbergio tradas, ubi eo venerit. Suecum non puto se immixturum federi. De mulctatione indiscriminata Salvatorianorum11 tecum sentio. Vossii vicem doleo. Sed si quam ei Wallaeus iniuriam fecerit, nos edocti de eius sententia atque argumentis facile curabimus ne sine responso sit12. Siquid ille observavit ad libros nostros de Iure belli ac pacis, de iis edoceri cupiam. Anno enim novo nova procedet editio13. Interim et Excerpta e Tragoediis et Comoediis Graecis tum quae exstant, tum quae non exstant14 typographo dedimus. Spero exitura ad mercatum Francofurtensem. Testimonia de vita liberorum mittemus. Existimat uxor in recipienda pecunia nihil mutandum, donec definita sit lis Hogerbetiana. Est hic Arsenius, qui putabat hic se reperturum Legatos Anglicanos, sed ii non comparent. Exspectantur tamen. Rex caeteris civitatibus Protestantium pacem concedit quam nuper dederat; Rupellanorum, qui tum pacem recusaverant, causam separat: eosque videtur undique circumsessurus, paratis ad hoc quindecim millibus militum. Rumor hic est Britannicam classem intrasse in Insulam Gadium, sed ab urbis oppugnatione reiectam. Verrua oppidum ad Padum ab Hispanorum prementium vi liberatum

    492

    est. Rex magis magisque in Hispanum ardescit. Haec erant quae hic habebamus. 28 Novembris 1625.

    Saluta meo et uxoris nomine optimos parentes, coniugem quoque tuam et amicos caeteros. Vix haec scripseram cum pro certo nuntiatur ab Anglis derelictam Gadium insulam.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 787.
    2 - Zie p. 462 n. 2.
    3 - Heinsiana; de lijkrede op Prins Maurits, 19 Sept. 1625 in de Academie te Leiden uitgesproken.
    4 - Pierii Winsemii Vita, res gestae, et mors Ill. Princ. Mauritii .... Franequerae 1625.
    5 - Vondel's Palamedes; zie Unger no. 112.
    6 - Over Rutgers en Van Dijck zie I p. 379 n. 1 en p. 522 n. 1.
    7 - Zie p. 489 n. 3.
    8 - Zie p. 474 n. 5.
    9 - Zie p. 483 n. 8.
    10 - Zie p. 488 n. 4.
    11 - Zij die schuldig waren aan de overgave van S. Salvador, April 1625.
    12 - Kan dit zien op verschil van meening in de commissie, die een nieuw reglement op de Triviale scholen moest ontwerpen, en waarin Vossius en Walaeus zitting hadden? Zie J.D. de Lind van Wijngaerden, Antonius Walaeus (1891) p. 78.
    13 - Zie p. 490 n. 3.
    14 - Zie p. 489 n. 6.