Intelligo iterum periculum imminere interrumpendi literarum commercii. Itaque scribo nunc, si forte posthac veter. Mirum quam incommodet nos famuli2 tam longa absentia, nos neque de ipso neque de esculentis quicquam audivimus. Est hic Arsenius, comitatu haud valde nobili in quo Rossaeiades3. Commendat ipsum temporis ratio, animis in Hispanum ardentibus. Pro Rupellanis nihil dum locutus est. Sed spem facit fore ut loquatur aliquid ante abitum, quem puto non nisi magna hiemis parte exacta futurum. Rex caeteris civitatibus pacem indulget, quibus ante legibus. Rupellam poenae reservat, et iam eo ducuntur copiae. Gades frustra Anglis oppugnatae: reiecti sunt non sine clade, nec videntur aliquid incendiis et rapinis maius agitare. Quotidie hic libri scribuntur in Hispanum: et Admonitio illa seditiosa ad Regem4, iam multorum libellis refutata, etiam iudicio Sorbonae Clerique Gallicani5 damnatur. Res diu in Italia male gestas compensat Verrua ab hoste liberata, atque ita retentus Padi transitus. Audio Principem Arausionensem destinari Equitem Periscelidis6. Legatos Britannos qui apud vos sunt hic exspectamus. Audio in Athenis Batavis7 nuper recusis vapulare Remonstrantes; sed librum non vidi. Lotharingiam qui nunc tenet uxorio nomine Vaudemontii Comes8 id agit apud suae gentis Ordines, ut Salicam successionem inducat, in fraudem sororum coniugis, et ut Galli interpretantur etiam suam, metu
497
ne quando Rex Galliae haeredem filiam ducat. Itaque non principum tantum Lotharingorum, sed et Austriacae Domus negotium agi, sunt qui suspicantur. Lucani editionem9 videre aveo. De Poematis10 multae causae sunt, cur non putem festinandum. Quid enim mihi opus refricare offensas? Quod si volunt, recudant suopte arbitrio, nisi traditione novorum carminum aut promisso obligatus es. Quod si est tamen et illud ad Casaubonum et alterum in Deiparae honorem11 omitti melius. Novo anno novam editionem12 puto parandam librorum de Iure belli ac pacis. Siquid tu, siquid amici habetis quo ornatior prodeat, symbolam rogo. Coepta sunt excudi Excerpta mea ex Tragoediis et Comoediis Graecis quae exstant et quae perierunt a me emendata et versa13. Vale, mi Frater, et parentes optimos, tuam coniugem, sororem cum marito, propinquos et amicos alios meo ac uxoris meae nomine saluta. Lutetiae 4 Decembris 1625.Tui amantissimus
H. Grotius.