Faciam quod iubes, mi Frater, et utar dum licet literarum commercio. Gratulor Hogerbetii liberis, et quid de provocatione futurum sit, scire avebo. Nostrum negotium adhuc quiescat oportet. Arsenium puto nihil impetraturum de Rege illiciendo in foedus Britannicum; pax autem cum Rupellanis etiam sine illo coitura videtur, Rege aliqua condonante, et illis ita pressis ut facile accepturi sint quod datur. De repulsis Britannis ab oppidi Gaditani oppugnatione puto me iam scripsisse. Nunc illi dicuntur Fortunatas Insulas petere, Azores malim, ad intercipiendam ex America classem. Quod poenas cessare scribis adversus eos qui quod animo cudunt conspicue profitentur, gratum est, neque dubito quin profectus factura sit liberior iam veritas. Te laudo quod tranquillam vitam splendentiet periculosae praefers. De me rem Deo permitto. Nihil spero magnopere, nihil despero. Famulo2 et esculentis tandem aliquando speramus ventos transitum ad nos permissuros: valde enim illius operae indigeo. Agitur hic de componenda pace inter Sabaudum et Genuam, sed lentum est negotium, non tamen extra spem. Excuduntur nostra ex Tragoediis et Comoediis Graecis Excerpta3. Monui nuper recusum iri et opus de belli pacisque iure4, teque et amicos symbolam rogavi. Literas has ad Senatorem Reigersbergium serves rogo, donec ad vos redierit. Puto enim nunc in Zelandia esse. Vale, mi Erater, cum optima uxore, parentibus proximisque nostris. 12 Decembris 1625.
Tuus tui amantissimus Frater
H. Grotius.