eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1071. 1626 april 25. Aan Willem de Groot1.

    Venit ad nos Mairius2, attulit Lucanum, ejusque exemplaria mihi dedit. Placet editio; pro cura suscepta tibi ac D. Vossio3 gratias ago.

    Hic pacem Rhaeticam habebimus: inducias in Subalpinis et Liguribus. Pacem etiam cum Rupellanis, sed lubricam. Tolosae ipso secundo Paschatis die Metiano

    46

    supplicio4 affectus est quidam illarum partium ob commercia cum Hispano Rohanii5 nomine. Uxor Rohanii6 in aula queritur bello durante actum negotium et pace obliteratum. Rex insulas Rupellae praejacentes munire pergit. Ex Anglia intelligimus graves parlamenti iras in Buckingamum7, ob venditas dignitates, pacem cum Hispanis ruptam, amicitiam cum Gallis male cultam, dissipatum aerarium, et quae alia regum invidia regnantibus objici solent; sed rex offensas in se vertens irritas reddidit. De Dani armis hic bene speratur. Nostri legati adhuc in aula sunt. Fabulae hic sunt de induciis apud nos; sed putantur impedimentum rei ei allatura tot foedera cum Gallo, Anglo, Dano. Spinola8 maris potentiam affectat. Res maritima sine Hispanorum introspectione indigenis mandata; privatorum maxime impendiis naves struuntur, in spem praedae.

    Volitat hic liber, Caroli Scribanii opus, nomen habens Veritas odiosa9, in quo honoratur memoria Oldenbarneveldii, probris impetitur atrocibus memoria Mauritii, Arsenius, Richeliacus. Remonstrantibus invidiosum est, quod eorum causa ab Hispanis agitur.

    Abrahamum Milium10 et si qui alii bene nobis volunt salutes rogo. Libelli Henriciani11 miror impudentiam. Quaternionem Eee de jure belli ac pacis12 a Buono13 accepi. Mittam ad te ubi aliqua erit occasio. De pecunia alias scribemus. Interim pro negotiorum meorum gestione gratias habeo maximas.

    Vale cum tua uxore, infante14, parentibus, amicis.

    25 Aprilis 1626.

    Ad affinem senatorem Reigersbergium15 nunc non scribo. Quia dudum literas ab eo nullas habemus, existimamus eum esse in Zelandia aut Amstelodami. Velim scire, quando huc ventura sit Falcoburgica16.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 790.
    2 - De Leidse uitgever Jean le Maire, bij wie de derde druk van Grotius' Lucanus in dit jaar uitkwam; Ter Meulen-Diermanse, no. 425.
    3 - De klassiek filoloog G.J. Vossius (1577-1649). Hij was in 1622 hoogleraar te Leiden geworden.
    4 - Mettus of Mettius Fufetius was de opperbevelhebber van Alba Longa, die op last van Tullus Hostilius tot straf voor zijn verraad met vier paarden vaneen gescheurd werd.
    5 - Zie no. 1059, p. 27 n. 5.
    6 - Marguérite de Béthune, dochter van Maximilien de Béthune, duc de Sully, en Rachel de Cochefilet.
    7 - Zie no. 1048, p. 8 n. 6.
    8 - Zie no. 1051, p. 12 n. 10.
    9 - Zie no. 1067, p. 40 en n. 13 aldaar.
    10 - Zie I, p. 271 n. 8.
    11 - Zie no. 1092 in fine en n. 5 aldaar.
    12 - Zie no. 1067, p. 40 n. 8.
    13 - De Parijse uitgever N. Buon.
    14 - Johan de Groot, geb. te 's-Gravenhage 5 september 1625.
    15 - Grotius' zwager Nicolaes van Reigersberch.
    16 - Josine de Bie, de vrouw van de gouverneur van Orange; zie II, p. 261, n. 1.