Distuli ad te scribere, amicorum optime et doctorum doctissime, ut non sine munusculo aliquo tua debita literis tempora interpellarem. Itaque pro illo quo me semper prosequeris amore patere quaeso, ut Graeci tragoediarum comoediarumque scriptores, quorum dicta evulgamus, tibi pro me gratias agant.
De jure belli ac pacis libri2 iterum edentur, utinam tuo auxilio meliores. Aestuo enim in nonnullis quaestionibus, maxime illa de mendacio, et vellem, ut olim solebam, tua ope posse expediri. Interim non cesso et alia urgere. Nam in Iohannis Euangelium commentarium3 absolvi et nunc describendum dedi; ubi tamen et quando edendum tanto ubique odio liberae veritatis? Ne dissertationem quidem de Imperio Summarum Potestatum circa sacra4 edendam censeo, nisi qui apud vos rerum potiuntur ostendant se id jus et rectum juris usum intelligere. A patriae rebus avoco animum: ideoque Annales5 meos ne aspicere quidem volo, tantum abest ut eis refingendis, quod ante editionem opus esset, tempus possim impendere. Gratias ago pro opera in Lucano6 nostro praestita et rogo tantundem
61
pro notis in latinas tragaedias7 operae sumas. Phaenissas Euripidis8 ex manuscriptis correxi et latine verti cum praefatione de iis, quae ia tragaedia laudari solent. Id quoque opusculum edi posset, si sint qui expetant. Nam Buonus noster satis occupatus erit tum illo de Iure belli ac pacis opere recudendo, tum renovanda Stobaeanorum editione9. Tua de historicis Graecis commentatio10 magnum excitavit desiderium similis operis ad Latinos11 pertinentis, in quo quod postremum saeculum omittas laudo consilium.Oomsius hac transiit cum Graviis fratribus12 et nunc Galliam visit. Delectatus sum ejus sermonibus; satis ostendit, in qua officina effectus sit. Videbimus eum magis etiam, ubi redierit.
Resalutant te amici, etiam uxor mea te ac tuam13.
Lutetiae, kal. Iuliis 1626.
Tuus tuo maximo merito,
H. Grotius.