eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1101. 1626 obtober 13. Van Ed. Herbert of Cherbury1.

    Excerpta2 tua, doctissime Groti, accepi, quibus ut sit, quod impense delectet adeoque erudiat, qui me maxume tamen obstrictum tenet affectus, ille est, unde amicitiam nostram nondum intercidisse sentio. Siquidem ex distantia et non satis repetitis benevolentiae vicibus animos parum congeneres relaxari et quodammodo destitui compertum habeo, tu vero, optume Groti, eodem et quidem

    75

    constanti ita me prosequeris amore, ut non solum symbolum quoddam intercedere vel suspiciam vel optem certe, sed quot pignora amicitiae possim tibi voveam dicemque, ut qui animitus

    Tuus sim Herbert.

    Dabam Aulae 3/13 Oct. 1626.

    In dorso met andere hand: monsieur monsieur Groti(us) A Paris.

    Intellige Hugonem Grotium.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. P.A. Diederichs 30w. Eigenh. oorspr. De schrijver, geb. te Eyton 1581 of 1582 en overl. te Londen 1648, was diplomaat, geschiedschrijver en filosoof. Hij was van 1619 tot 1624 buitengewoon gezant te Parijs; zie II, p. 442 n. 7.
    2 - Zie no. 1061, p. 30 n. 7.