eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1116. 1627 januari 2. Aan Willem de Groot1.

    Puto, mi frater, jam satisfactum tuo parentumque desiderio. Scripsi enim antehac et quidem via, quam frater indicat, Sedanensi2: nihil quidem magni, nec enim hic agitur quicquam, nisi quod magna minantur Galli in negotio navigationis et commerciorum.3 Losecatio4 ex animo gratulor et velim hic illi gradus sit ad meliora. An hoc pro omine nostrarum rerum habendum sit equidem nescio paratus me aptare iis, quae Deus voluerit. Hortulani5 propositum mihi non displicet, sed non sentio satis congruere, ut ordinarium judicem Hollandiae adeat et ut tamen eremodicium illatum ab extraordinariis et quidem foederatorum

    93

    delegatu agnoscat. Quare si restitutio postulanda est, erit postulanda cum cautione, quatenus opus esse possit.

    Annum hunc parentibus, tibi tuisque et nostris omnibus felicem indico.

    2 Ianuarii 1627.

    Libri Excerptorum6 rogo distribuantur, ut antehac scripseram7. Destinaveram tres tribus fratribus Reigersbergiis8, si pater, tu, Hoofdius, Vossius tuos habetis.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 795.
    2 - Zie ook no. 1115.
    3 - Zie no. 1113, p. 89 en de in n. 8 aldaar genoemde brieven.
    4 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.
    5 - Johannes Wtenbogaert.
    6 - Zie no. 1061, p. 30 n. 7.
    7 - In no. 1088.
    8 - Nicolaes, Johan en David.