eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    130

    1148. 1627 mei 12. Aan Willem de Groot1.

    Venit ad vos, frater optime, uxor cum filia2, quae meum quoque locum apud vos implebunt.

    Mitto simul Phoenissas Graece emendatas, versas latine3. Si ibi erit qui edere volet, et erit forte Iansonius4, recte, sin minus, inveniam hic cui allubescat. Character ille, de quo scribis, ad Hexabiblum5 nimium exiguus videtur. Probem illum, qui est in Iuvenalis Rigaltii6, aut non minorem. Edenda sunt, quae ab omnibus legi et cum voluptate aliqua possint.

    Gratias ago pro iis, quae 25 Aprilis nuntiastis et lubet intelligere, quorsum res evasura sit. De rebus nostris perstamus in facti proposito, ut ex uxore intelliges. Mutandum erit sigillum. Nam literae tuae resignatae fuerunt in qua domo minime arbitraris.

    Camerarii literae7 Francofurti publicatae sunt nemini amicorum regum aut potestatum parcentes. Videtur mihi nullus illi angulus praeter Suetiam restare.

    Tu cum uxore8 et familia ut semper recte valeatis Deum precor.

    12 Maji 1627.

    Tuus tibi devinctissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 797.
    2 - Cornelia.
    3 - Zie no. 1082, p. 57 n. 10.
    4 - Zie II, p. 456 n. 5, tenzij Willem Jansz. Blaeu bedoeld is.
    5 - De Veritate religionis Christianae; Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    6 - D. Junius Juvenalis, Satirarum libri V. Sulpicia Satira. Nova Editio. Cura Nicolai Rigaltii. Lutetiae, R. Stephanus 1616.
    7 - Ludovici Camerarii aliorumque epistolae nuper post pugnam maritimam in Suedica navi capta captae a victore Polono anno milesimo sexcentesimo vigesimo sexto vigente, s. 1. 1627.
    8 - Alida Graswinckel.