Semper est, mi frater, unde tibi gratias agam et nunc sane maximas pro transmissis tot libris et iis, quae exinde 27 Iunii scripsisti2. Legi Scaligeri literas3 praeferentes ubique heroicum ἦϑος, ut fervidum, ita apertum. Legi et Heinsiana in Nonium4, vix tanti auctorem: in Iohannem multa sunt ab aliis dicta. Conjectura in qua maxime sibi placet, ubi οἰχύπῳ pro ὑπώπῳ vult reponi, valde Salmasio5 displicet et magnis argumentis improbatur. Πεϱὶ τῆς τϱιάδος multa passim invenio ἀσύστατα quod accidere iis solet, qui in istis volunt nimium ὐψαλοφϱονεῖν. Mihi valde semper placuit illud Basilii in hoc argumento: πϱοσήϰει ἀγαπᾷν τοῖς ἐν τῇ γϱαφῇ ϰειμένοις ὀνόμασιν ἐπιμένοντα διὰ τούτων ϑεοπϱεπῶς τὴν δοξολογίαν ἀποπληϱοῦν·6 qui et vocem quandam in Scripturis non exstantem ὡς οὐδαμοῦ τῆς γϱαφῆς ϰειμένην σιωπῆσϑαι ἄν διϰαίως ἀξίαν φήσαιμι7 inquit, et cum de voce illa γέννημα ageret: πόϑεν, inquit: λαβῶν, ἐϰ ποίας διδασϰαλίας, τίνος πϱοφήτου, τίνος τῶν ἀποστόλων τὴν πϱοσωνυμίαν ἐπιφημίσαντος8 Ejusdem est et illud sapientissime dictum: χϱὴ εἰδότα ὅσος ὁ ϰίνδυνος ἀφελεῖν τι ἢ πϱοσϑεῖναι τοῖς παϱαδεδομένοις μὴ παϱ᾽ ἑαυτοῦ φιλοτιμεῖσϑαι ϰαινοτομεῖν, ἀλλὰ τοῖς πϱοϰατηγγελμένοις παϱὰ τῶν ἁγίων ἐφησυχάζειν9.
Monet me haec editio, quam male mecum agatur quod versio sex librorum10 non prodit, multa enim videbor Heinsio eripuisse, quod praecaveri potuerat, si statim pollicitus fuisset. Ergo aut quamprimum exeat aut ad me redeat liber, ut amicis saltem privatim usum ejus postulantibus satisfaciam.
Etiam hoc habent tardigradae editiones, quod semper aliqua mutandi cupido scriptorem subit. Expertus jam hoc es aliquoties. Addam et nunc aliquid. Libro
143
IV, § ult. in autographo reperio: ‘Iulianus tantus Iudaorum hostis’ cum scribi debuerit ‘Christianorum’. Habeo autem sexto § antepenultimo inter causas cur Christus filius Dei dicatur praecipua omissa est, cui vitio medebimur, si post verba ‘Dei opera vim paternam supplente natus est’ addamus ‘quod in vitam revocatus’.Ego Heinsium nobis non optime velle arbitror, primum ex aemulatu veteri, deinde factionis studio, postremo et aliorum malignis artibus, per quas et alios a me abalienari sentio meo nullo merito.
De Edictis11 et eorum eventu vide saepe nos instruas. Ego quamdiu illa fervent et pastores Lupisteni12 retinentur, non video in nostro negotio quicquam moveri posse cum spe bona. Itaque ἐφεϰτέον.
Losecatio13 gratulor, tantum opto proprium hoc ei evadat. Rhedani historiam14 nondum relegi, nam legi olim scriptam et probavi tum fidem, tum diligentiam. Litem Middelharnistiacam15 brevi absolvam. Sed libri iuris mihi desunt. Hic nemo praeter Cujacium16 legitur, ego illos barbaros non repudio. Praescriptionis disputatio rem non parum intricat. Dabimus operam, ne consilium ipsis nostrum desit.
Vale, mi frater, cum optimis parentibus, conjuge tua17, tuisque et nostris omnibus.
10 Iulii 1627.
Tuus tibi obligatissimus frater
H. Grotius.