Mi frater,
Has scribendi occasionem mihi dat Mylius2 ad vos quidem proficiscens, sed non sine circuitu. Ideo novi nihil scribo, antequam enim ad vos perveniret, vetus sit futurum et siquid est rectius ipse nuntiabit. Vossio respondeo3; scribo quoque ad Stangerum4 et filium meum5. Eas omnes literas tuae, ut omnia mea, curae diligentiaeque commendo. Optabo scire, quem eventum habiturus sit Hollandiae conventus, praesertim de illis rebus, de quibus ad me pater 26 Septembris scripsit. Siquid hic posthac magni evenerit, aut te certiorem faciam aut affinem Reigersbergium6. Valemus omnes. Tantundem tibi, tuaeque familiae, parentibus, propinquis, amicis optamus.
16 Octobris 1627.
Tuus tibi natura officiisque tuis devinctissimus
H. Grotius.