Quas tibi agere possim gratias, vir amplissime, non video. Ita magnitudine beneficii effecisti, ut verba huic officio deessent. Nam et meo impulsu duram sane suscepisti provinciam, ut tui operis ipse interpres fieres et soluta oratione carmen explicares, cui ex verborum apto decentique vinculo et nativi sermonis venustate sua gratia constabat; in meo denique nomine apparere voluisti, hoc est, nominis immortalitatem donare, quam scriptis tuis consensus eruditorum iure meritoque decrevit. Sic plerique, clamat Plinius, alieno potius quam suo ingenio commendantur2. Hoc tamen haud vane sumere liceat mihi quoque aliquid eo nomine deberi, qui assiduis precibus extorserim, ut bono totius Reip. Christianae vulgarentur, quae in illius commodum et defensionem Batavice scripta, sic tamen patriae tantum destinaveras. Non aliud quippe esse potuit nobilius argumentum, in quo ad publicam utilitatem pietas scriptoris et omnis generis profunda eruditio pari momento spectarentur. Certe omnia quamquam in eo genere commode dicta sunt, tam brevi spatio inclusisse adeoque dilucide et valide digessisse indicatis etiam nobilium auctorum locis prope supra fidem est. Et quamvis permulti istud magna cum laude aggressi sint, facile tamen apparuit deesse adhuc aliquem, qui varia et insigni linguarum et doctrinarum paratura instructus et in ea palestra optime exercitatus, punctim tandem, non caesim modo feriret et retiarii in modum adversarios laqueo vinciret nexoque statim confoderet. Quod tu, eruditissime Groti, enchiridio isto, acutissimo simul et elegantissimo gladio, abunde bono
189
publico praestas, et hoc infelicissimo seculo opportune; in quo quid prius miraturi sint homines nescio, sive in tam diffusa materia foecundam et sufficientem brevitatem, quaeque nihil omittat, considerare velint; sive ordinis novi novum lumen clare et certam ad victoriam dispositi attendere libuerit; sive disputationis solidum acumen et argumentorum, quorum pleraque nunc primum ingeniosissime et verissime producuntur, pondus et copias expendere. Scriptionis deinde locus omnem admirationem meo iudicio superat; si quidem medio in carcere opus istud concepisti, quod vel maxime expeditum animum poscebat cuique ob rei miraculum ab infensis quibusque partibus statim honorifica auctoris liberatio debebatur, nisi honorificentissimum fuisset Deo Opt. Max. tantum innocentiae vindici istud adscribere et nulli hominum, praeterquam optimae et fidissimae coniugi, magni et inaestimabilis beneficii istius nomine debitorem esse Grotium, divina quoque providentia vel sic clarius elucesceret, quae mirabili modo virum maximum ab eorum captivitate liberavit, qui patriae decus in eo ignorasse hactenus visi sunt. Et quia censorem agere iubes, unum est, quod in politissimo scripto damnem; praefixo namque nomine meo occasio scripti pangi, tuaque sic humanitas et quae Aristoteli dicitur φιλοφιλία3 ferri poterat, nisi laudes subiunxisses, quae et solito candori tuo officerent et mihi prorsus pudorem incuterent. Ergo periculose et amicitiae indulsisti et recepto libros nuncupantium more, qui de amicis bona verba effundere solent, non ad fidem in istis obtinendam, sed ut tum illi officii per proprias laudes moneantur, tum ut amicitiae aliquod extet publice monumentum. Quod si officiosa tua in me mendacia benigna eiusmodi interpretatione aequi lectores voluerint, ut spero, excusare, multum erit quod eo nomine apud posteros glorier, qui me, quod tuo tempore vixerim et tanto viro amicus extiterim, faelicem non sine invidia praedicabunt: cumque plurimum tibi iam obstrictus sim, vir amicissime, voluisti, ut beneficia tua ad posteros irent et in fama et aeternitatis templo amicitiam nostram sacrare. Iterum ergo, quando aliud non suppetit nec hesterna die coram dicere licuit, gratias quantas possum maximas ago et ut nos amare pergas etiam rogo atque obtestor. Vale. X kal. Novemb. MDCXXVII.