eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1198. 1627 november 25. Aan Cl. Sarravius1.

    Debitor tuus, vir amplissime, pro oblata ultro, quae a me requirenda fuerat, amicitia et salutandi officio, en etiam a te beneficium audeo postulare, cum

    201

    nondum illo me aere exsolverim. Sed in hac quidem re defensorem aut certe deprecatorem tibi allegabo eundem, qui amicitiae nostrae conciliator fuit, Cordesium2, quem ea de causa accessi, ut pariter te adiremus. Ex eo abiisse diceris ex hac quidem urbe, non etiam e nostra memoria; quod vel haec mea postulatio docebit, quam ad te fisus tua aequitate ac bonitate adfero: rogoque, ut quantum judicis religio gravitasque patitur, commendatum tibi habeas Danielem Treselium3, qui nullo suo crimine, tantum quod earum fuerit partium, quas nos honestiores judicavimus, domo apud vos exsulat. Is, cum multis variisque negotiis implicatus sit cum natione, ut plerique sentiunt, ad lites non infoecunda, id te collegasque tuos orat, ut per vestram aequitatem ϰαὶ φιλοξενίαν jus suum obtinere possit. Quod quanquam tu orandus non es, cui recte agere a natura atque institutione est proprium, dabis tamen veniam illius supervacuae sollicitudini. Ego hoc officium ei negare nec potui ob veterem admodum notitiam neque omittere volui oblatam tui compellandi occasionem.

    Vale, vir amplissime. Lutetiae, 25 Novembris 1627.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 78; Ep. ad Gallos, p. 204. Geadresseerde was dit jaar conseiller au parlement de Rouen geworden. Later bekleedde hij dezelfde functie in Parijs.
    2 - Zie II, p. 68 n. 7.
    3 - Zie II, p. 129 n. 6.