Remitto cum gratiis testem Hispanicae paupertatis2. Neque enim mos est istius aulae nervos dominationis remittere, ni vis magna urgeat.
Si apud vos est et videri potest libellus, qui Rohanii πϱοφάσεις εἰς βασιλεομαχίαν continet3, gaudebo et hunc videre mali seculi partum, quippe quo nihil est facilius quam bello causam invenire.
Valete.
Vester
H. Grotius.
Adres: A messieurs Messieurs du Puy.