eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1253. 1628 april 28. Aan J. Camerarius1.

    Literis tuis, quas menses prope duo sunt cum ad me dedisti, Camerari clarissime, non ego nunc demum responderem, nisi exspectandum censuissem, num quid veniret a Peirezio2 quod dignius esset ad te mitti quam literae meae, quibus suffecturum erat, si tam bonae manus fierent accessio. Nunc quando post ejus temporis moram nihil inde ad te pertinens ad Puteanos3 venit, nolui committere, ut parum memor officii viderer.

    De libris Arabicis non puto esse cur Lugdunum recurrat Peirezius, cum hic Lutetiae habeamus Syrum maronitam et sui et Arabici sermonis doctissimum, qui nunc hanc urbem ejus studii ardore incendit. Bignonus4, vir et a virtutibus et a literis instructissimus, tui libentissime meminit. Est enim, ut boni omnes, cultor ejus familiae, cujus tu nomen fers, rerum non inane. At Salmasii5 Solinopliniana indicem tantum et prolegomena exspectant. Nos omnes, quamquam te videre expetimus, laudamus tamen parentis6 consilium, qui te vult sibi in conspectu esse, ut praestet ipse tibi magisterium, tu illi solatium. Proderunt in hoc et adversa, quibus firmior paratur rerum peritia, quam in te posse transfundere felicitas est par anteactis malis. Accidit et hoc vobis gratulandum, quod in tanta orbis jactatione nullum regnum est tutius neque rex ullus omni genere laudum cumulatior vestro7. Incidistis in principem, qui vel per tot adversa quaerendus fuerat. Facient te ipsi ad omnes occasiones utiliorem matheseos et muniendi artes. Gaudens intelligo duorum mihi carissimorum Vossii8 et Mylii9 amicitiam tibi cordi esse. Vossii consilium, quo testatur quam recte judicet, cum proavum10 tuum quanti oportet facit, laudo ac probo et tempora tibi ad eam rem secunda exopto.

    293

    Moscoviae principem11 vivere etiam huc certior fama pertulit addito auxilia ab ipso regi vestro ingentia promitti simul induciae, quas cum Polono12 habet, exierint, quod futurum brevi.

    Hic novarum rerum nihil geritur, nam Rupella vetus jam malum est nec tale per se tantum, sed et quia quicquid boni sperari poterat impedit frustra querentibus Mantuano13, Danis14, nostris15.

    Versus, quos miseras, legi, sane ut scribis experti ingenii opus. Quod ni evigilent, quibus integrae res sunt, timendum, ne major in dies ad lugubres modos materia accedat.

    Ego, uxor, familia, tibi, parentibus optimis vestrisque omnibus omnia precamur tam prospera, ut pejorum temporum memoriam deleant.

    28 Aprilis 1628.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., pp. 805 v. Over geadresseerde zie II, p. 505 n. 10 en no. 1118, p. 54 n 5.
    2 - De filoloog Nicolas Claude Fabry de Peiresc.
    3 - Zie II, p. 66 n. 7; voor de maroniet zie no. 1293, p. 355 n. 5.
    4 - Zie no. 1163 p 154 n. 5.
    5 - Voor Cl. Salmasius' uitgave van Solinus zie no. 1051, p. 12 n. 1.
    6 - Ludwig Camerarius, die in 1629 Zweeds gezant in Den Haag werd.
    7 - Gustaaf II Adolf.
    8 - G.J. Vossius was professor in Leiden.
    9 - Corn. van der Myle.
    10 - Joachim Camerarius - magnus Camerarius - (1500-1574).
    11 - Zie no. 1063, p. 34 n. 13.
    12 - Sigismund III.
    13 - Carlo Gonzaga.
    14 - Zie no. 1215, p. 227 n. 7.
    15 - Zie no. 1213, p. 222 n. 6.