eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1257. 1628 mei 13. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Putabam iam ferendis adversis occaluisse me, neque novo vulneri in me locum patere, cum intellecto morbo tuo, optime Lingelshemi, totus inhorrui et experimento didici, quantum mihi ad indolentiam restaret. Sed te iam spero omnium bonorum votis, quae nunquam tibi desunt, utinam et meis, restitutum meliori valetudini, cuius spem bonam Venator tuus2 mihi fecit, cui ego plurimum debeo, primum quod tui, id est hominis mei amantissimi, vices obire, deinde quod libellum meum, utinam tam utilem quam honesto proposito scriptum, etiam ab illis popularibus tuis, qui latine nesciunt, intelligi voluit. Gratulor mihi tam faventis iudicii benignitate. Sed nimirum hoc quoque ut multa tibi debeo, qui ubicunque es, ibi amici mihi deesse non possunt.

    Etiam in publico debito partem meam agnosco, cum Gruteri3 memoriam celebrandam sibi sumit, viri, quem et ob summa in literas merita suspexi et ob singularem candorem amavi semper. Ego quanti Gruterum faciam, expressi non tam loquendo, quam causam reddendo, cur taceam. Epigramma huic excusationi dicatum tu quoque pro solita tua bonitate ut excuses, rogo.

    Syllabi4 exemplaria ei5 dedi, qui colligendi laborem sumpserat, non infructuosum, si principes et episcopi incipiant intelligere, quid sui sit muneris. Berneggeri6 praefatio vere Christiana est et tanti, quanti ipse Syllabus. Ipsi et Venatori, viris tua amicitia dignissimis, cuius ego quoque partem nostrae veteris necessitudinis iure mihi postulo, hanc epistolam tecum volo esse communem.

    Valete omnes.

    XIII. Maii 1628. Lutetiae.

    Tuus tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Parve, nec in longum spatio defuse, sed idem Teutonis imperii gloria magna Nicer,

    301

    Multa quidem laete quondam spectata requiris, Et cur indoleas, plurima causa tibi est, Cur ferias planctu ripas miserabilis unda, Cur lacrimis mixto flumine moestus eas. Mi neque tot privata vacat, neque publica flere Damna, tot in causas ne ferar, una facit: Cana situ manus et veteris monumenta papyri, Praemia quae belli maxima Tybris habet. Sed solamen erat nobis Gruterus abunde Et pro mille libris optimus ipse liber. Ille quod ante oculis, fido mox pectore servans, Innumerum memori mente tenebat opus. Hunc quoque perdidimus, ne quis iam possit ab orbe Germano foedam pellere barbariem. Tene ego, tene meis ausim lugere Camoenis, Et sperem post te verba latina loqui! Non faciam, tantos deceant quae sola dolores, Sunt vasti gemitus et sine voce soni.

    Adres: Amplissimo summarumque virtutum viro Georgio Michaeli Lingelshemio. Argentoratum.

    Notes



    1 - Copie Kon. Bibl. Kopenhagen, Ny kgl. Saml. no. 617, 101-102 BS. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I. p. 323.
    2 - De dichter Balthasar Venator (1594?-1664) tot september van dit jaar nog onderwijzer van Lingelsheims kinderen. Hij had blijkens een brief van M. Opitz aan August Buchner dd. 31 maart 1629 (Archiv für Litteraturgeschichte herausgegeben von Dr. Franz Schnorr von Carolsfeld, V Band. Leipzig 1876, p. 349-350; bij Reifferscheid, Quell. I, p. 840) het plan Grotius' De Veritate religionis Christianae in het Duits te vertalen.
    3 - Janus Gruterus, Jan de Gruytere, Zuidnederlands filoloog en historicus, sedert 1592 professor in de geschiedenis te Heidelberg, was aldaar op 10 september 1627 overleden.
    4 - In een brief van 10 september 1628 schreef Matthias Bernegger aan B.G. Nüssler : ‘Ne autem omnino vacuae tacitaeque meae veniant, mitto cum alia, quae sub manum forte se dabant, tum praecipue Syllabum Irenicorum autorum, ab H. Grotio - probe nosti, qui quantusque vir ille sit - aliquot ante mensibus ad nos transmissum et cum praefatiuncula qualicunque mea nuper hic excusum’. (Reifferscheid, Quell. I, p. 337). Zie over deze Syllabus ook Grotius' brief aan zijn broer Willem dd. 4 januari 1642 (Epist., p. 391 no. 581), voorts no. 1147.
    5 - Jean Hotman; zie no. 1045, p. 2 en n. 3 aldaar.
    6 - Matthias Bernegger (1582-1640), filoloog en historicus, hoogleraar te Straatsburg.