Proficiscente ad te, Camerari clarissime, noto ac propinquo tuo, non satis putavi, si voce ipsi mandata darem significandi memoris animi, nisi et scriptum testimonium adjungerem. Promiseram ipsi simul facturum me, ut scires siquid hic novi gereretur. Speraveram autem habiturum me laetum aliquid et quod publicas calamitates ex parte solaretur. Sed aliter evenit, ut hoc ipso tempore incalesceret bellum civile mixtum externo. Nam Regalimontium a principe Condaeo captum discimus; Castrum oppidum, quod in obsequio regis hactenus manserat, in Rohanii causam descendisse; tum vero magnam e Britannia classem imminere portui Rupellano hoc consilio, ut ad obsessos viam vi paret, quam contra regi copiae terrestres satis validae, at maritimae vires multo impares, nisi quod loco suo et pridem praeparatis objicibus et densis in utraque ripa machinis juvantur.
Ego etiamsi non patriae et rei communis causa, quarum curam nunquam ex animo ejeci, at certe amore studiorum, quibus infesta sunt arma et ingenito mihi
306
sanguinis odio, Deum ex animo veneror, ut pacem ubique si fieri possit, si id non datur, hic saltem restituat. Non dubitabis idem optare amicos, quos hic reliquisti, saepe tui totiusque nominis Camerarii memores, quibus nihil evenit dulcius quam ubi successus regis vestri2 virtutibus pares nuntiantur.Vale, Camerari doctissime, cum optimis parentibus, propinquis atque amicis.
Lutetiae 17 Maji 1628.
Tui nominis studiosissimus
H. Grotius.