S.P.D. Vir summe,
Non possum amplius imperare verecundiae meae silentium. A pluribus iam annis Grotianum nomen ob eruditionis atque virtutis eminentiam cum bonis omnibus, sed tacitus adoravi, satis feliciter agi mecum existimans, quod cum absente, cum nescio mei, quotidie per eximia scripta colloquendi daretur occasio. Iam vero dum nuper amplissimo Lingelshemio2 internuncio supra voti, nedum spei audaciam, benevolentiae in me tuae fidem, humanissime dicta salute, fecisti, ad te ipsum audere literas in mentem venit huc vocante praesertim ornatissimo viro, qui hasce dabit, Ioachimo Erico3, I.U. candidato, nobili Pomerano, qui visendae urbis et in ea magnorum virorum adeoque tui cumprimis appellandi cupiditate succensus commendatitias ad te poposcit, nec negandas duxi, non tam ut ego ipsi, quam ut ipse mihi apud te sese praestaret admissionalem ac reverenter oraret potestatem facere mihi digneris, si modo citra incommodum ullum tuum, hoc est, boni publici moram id queat fieri, literis quandoque te meis interpellandi et ut hactenus e libris, ita deinceps epistolica consuetudine proficiendi. Quo me genere beneficii iam ante tot nominibus devinctissimum facies plane mancupio tuum. Ceterum de Erico hoc praestabo, esse, ut paucis dicam, virum bonum, in literis assiduum, bonorum omnium amore ac benevolentia dignum. Talem cum se plus quam anno, quo meam domum gratissimus hospes incoluit, probarit, nec deinceps, aut omnia me fallunt, mutabit. Vale. 5. Iunii. 1628.