And. Schottus Hug. Grotio. Χαίϱειν.
Pax Christi etc.
Video meas litteras, vir magne, non tibi redditas, quia responsum nullum tuli. Has denuo itineri committam, si forte, quod volo, persuadeam.
Daniel H.2 curavit Lugduni Batavorum fragmenta Aristophanica ineditarum comoediarum a me submissa editioni Graecolatinae. Sed per errorem Gulielmo Cantero3, quae Theodori4 sunt, inscribit; nisi studio id factum, quod exsularet et hic a patria: domine, tu scis!
Certe rescripsit ille se tragicorum et comicorum fragmenta, quae tuo beneficio a Roverii5 extorsimus heredibus veluti e manu Herculis clavam, daturum operam, ut utraque exeant lingua. Licet Jac. Hertelius6 L comicorum Graecorum dederit, sed sententias tantum.
Quare, si qua potes via tuto ad Danielem illas scidas mittere, ne pereat intercidatque viro optimo labor, non gravaberis, per mihi gratum et manibus feceris.
Quam belle istic agatis fac sciam, si placet. Ego hic Adagialia sacra Novi Testamenti7, a me collecta et exposita utrumque urgueo extradere, quo Adagiorum veteram Graecorum opus8 ante hos ipsos sedecim editum annos, magis accessione distrahatur.
379
De Belgicis scriptoribus, credo, iam nactus es Franc. Sweertii Antverpiani commentarium9 non ingratum posteritati futurum. Omnes enim de aliorum avent vigiliis cognoscere et aemulari, utinam in bonis imitando.
Vale, mi domine.
Antverpii, III Eid. Sept. MDCXXVIII.