Vir maxime,
Nudius tertius Lutetiam cum meis ad te commendatitiis abiit Christianus Taubmannus, Friderici F.2. Hunc die crastino subsequetur nobilissimum par equitum Silesiorum Adamus a Schliewitz3 et Iohannes a Sweinichen4 eorundemque rector, vir optimus simul atque doctissimus Iohannes Freudenberg5 et ipse Silesius, quae natio fugientes Germania musas prope sola qualitercunque moratur. Isti quidem certe nostra in Academia iam a biennio suo magno merito principes iuventutis audierunt. Quo minus vereor eos tibi sic et petentes et merentes quam diligentissime commendare: verum non nisi hactenus, ut ad alloquium eos, quod citra incommodum citraque studiorum tuorum, hoc est boni publici moram fiat, interdum admittas, efficiasque possint aliquando et suis iactare, et per omnem vitam iucunde recordari vidisse se Grotium illum, cuius appellandi causa, qui longum iter susceperit, non minus quam Gaditanus ille Livii salutator6, operae pretium fecerit.
Indagavi nuper emptoris bibliothecae Gruterianae nomen. Is est Bergens, civis et mercator Francofurtanus. Unciatos mille, quos nos imperiales thaleros appellamus, pro ea repraesentavit: et quicquid fuit manuscriptorum Suffridio Sixtino Amsterodamensi7 (nunquid tibi noto?) vendidit, in quibus haud dubie supplementum etiam est Inscriptionum antiquarum8. De eo hominem appellare constitui. Si quid impetravero, faxo primo quovis tempore scias.
Vale. Scribebam Argentorati 2 Oct. 1628.
Adres: Hugoni Grotio Lutetiam.