Quanti me facias, Schreveli doctissime, et olim expertus sum cum Orationem meam Amstelodami habitam, id est Cassandrae vaticinium tam verum quam non creditum, latino cultu induisti2, et nunc quoque video, cum carissimum pignus meae potissimum tutelae commendas. Utinam sane aedium familiaeque meae ea esset ratio, ut morem tibi gerere liceret; libenter sane pro virili praemium tibi persolverem ejus laboris, quem patriae et tot honestis domibus impendis. Nunc quod potui cum Mairio3 sociavi consilia, qui te de omni eo, quod hic sperari potest, plenissime edocebit. Quod si huc mittere eum perstas, praestabo quod libenter aliis, ipsi libentissime, ne quid, quod meae sit potestatis, desideret. Iuvabo assidue monstrando, consulendo, hortando etiam, et ut de alieno quoque liberalis sim, efficiam, ut eos norit, qui literarum laudibus aut alia per decora excellunt.
Rupellae deditio in praesens res protestantium in his cis Ligerim partibus valde in tranquillo locat. In futurum licet bene sperare. Ceterum urbium omnium nulla est hac nostra tutior ob insignem regentium et authoritatem et diligentiam. Tum vero omne genus forense satis frugi est et ab aulae moribus longissime distat. Id vero plane tibi persuadeas velim nihil mihi fore grave, quod mihi abs te erit impositum.
Lutetiae, X Novembris, XVIcXXVIII.
Tibi addictissimus
H. Grotius.