444
Omnes tuae ad me literae, Camerari doctissime, et omnibus suis partibus mihi gratissimae sunt, illa autem praecipue, quae de rebus regis per multa saecula maxime nuntias, cui cuncta ex voto succedere ipsius virtutis interest, quae haud alii se largius indulsit. Ita sentio, ita, quaecunque occasio est, testor.
Sorori tuae2 ut matrimonium feliciter et ex bono ac dignitate familiae vestrae, quam semper veneratus sum, proveniat, ita opto ut qui maxime. Gaudeo te adolescentibus Thuanis3 ostendisse, quanti maximum virum parentem ipsorum facias. Et certe siqua est virtutis, siqua literarum cognatio, ea inter Thuanos et Camerarios esse debet. Neque illud me parum delectat, quod Vossii4 te juvat amicitia, quae mihi semper esse solebat et in rebus dubiis consilium et in adversis aut molestis levamentum.
Casauboni viri, quem ego magis amaverim an admiratus sim constituere non possum, literas ad me non paucas transmisi5. Fecit idem me auctore vir notissimae eruditionis Daniel Tilenus. Quod non edantur in publicum, causam comminisci neuter possumus. Et Tilenus, ni edantur, suas jussit reposci. Est sane usus maximi pars illa eruditionis quam ille postremam excoluit de veteris ecclesiae sententiis, ritibus, gubernatione, quarum rerum cognitio egregiam nobis facem praelucet, siquando in sacrarum literarum intellectu haesitamus, aut etiam ubi quaeritur, quid in iis rebus, de quibus nihil destricte praescriptum est, sit optimum factu. Ideo Vossio, licebit mihi jam ut arbitror dicere nostro, auctor semper fui, ut exerceret hoc studium in quo quid valeat, ostendit historia Pelagiana6 tam laudata ab eruditis omnibus quam ab iis, quibus audacia pro eruditione est, improbe allatrata.
Quid de Christianis scripserint οἱ ἔξω, non negabo a me pridem haud negligenter inquisitum. Praecipui scriptores ejus argumenti periere, sed quid Christianis objecerint, quid concesserint, discere possumus ex Origenis responso ad Celsum7, ex iis, quae Haeronymus maxime et Augustinus e Porphyrii libris enotarant, ex iis denique, quae Iuliano opposita habemus a Cyrillo8 maxime et Nazianzeno9. Sunt apud Ammianum Marcellinum10 quaedam haud spernenda. Zozimus11
445
plane iniquior est. Iudaeos et Arabas praetereo. Neque ego desperem aliquid me praestare posse, quod libros meos de Veritate12 locupletet non poenitenda accessione. Sed dum id caveo, ne ulla pars studiorum, quibus me dedidi, situm contrahat, cogor nunc huc, nunc illuc deflectere. Tamen ut illam quoque curam dilatam nonnihil resumam, aliquando vel tu solus idoneus auctor es. Πεϱὶ πολεμιϰῶν nihil magnopere succurrit, praeter illa, quorum meminerunt illi, quos nominas. Sunt in bibliotheca regia Ἡϱωνος μηχανιϰὰ et alia quaedam, quorum indiculum poposci Nicolaum Rigaltium13 et ille spopondit, a quo siquid multum interpellando impetravero, - est enim occupatior - id ut ad te perveniat curabo. Et paene constitueram differre has ad te literas, donec illud praestare possem. Sed res ipsa admonuit, ut caverem, ne aliena mora contraherem culpam.Vale, vir majoribus tuis dignissime, ac ne dubita ejus quo me prosequeris affectus vim esse in me mutuam.
Propridie cal. Ian. anni XVIcXXVIII.
Tuus tibi devinctissimus
H. Grotius.