eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1390. 1629 april 25. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Laudo et sapientiam tuam et bonitatem, vir amplissime, quod explorato diu' an retrahere ad literas filium2 posses, ubi id ab ingenio ipsius impetrari non potuit' haud perstiteris reluctari. Scire debemus, qui liberos regimus, quae sit vis istius nominis. Inter honesta aliqua illis optio relinquenda est. Neque perire priora studia arma tractantibus Witsius3 in patria nostra argumento est, vir judicio non

    43

    minus, quam virtute spectandus, quem ego filio tuo jam nunc in exemplum propono. Dedi proficiscenti literas ad fratrem et affinem4, qui eum et Bellimontii5 et aliorum notitiae tradent; facient denique, si bene eos novi, quod me, si ibi locorum essem, facturum scis. Deus illi iter hoc et vitae genus secundet. Videtur ab ingentis operis spectaculo militiam inchoaturus: magnum enim aliquid molitur princeps6, tantum ne pax Italiae et quae Hispano ab America venisse dicitur vis pecuniae consilia ipsius intercidat. Negotium Arausionense7 vereor, ne eum reddat a Gallia aversiorem. Falcoburgius palam satis imperium detrectat haud ausurus, ni regis viribus fideret, quicum aliquid pepigisse creditur, quousque incertum. Interim literis ad amicos magnifice jactat curam sibi fidei atque existimationis, et convicturum se mendacii obtrectatores. Ego apud omnes, apud quos aditum habeo, non cesso occinere:

    Hoc Anglus velit: et magno mercentur Iberi8.

    An surdis canam, tempus docebit. Uxor et nostri omnes, quam possunt maxime, se tibi, tuae9, tuis commendant; offerunt, quicquid suae est opis, faustaque omnia ex animo precantur.

    Lutetiae, 25 April. 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 82; Ep. ad Gallos, p. 184.
    2 - Zie hierboven n. 2.
    3 - Jacob Wyts.
    4 - Willem de Groot en Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Simon van Beaumont.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - De intrigues van de gouverneur van het prinsdom Orange, Jan de Hertoge van Osmael, heer van Valkenburg; zie Dr. B.H.M. Vlekke, Intrigues rondom het Prinsdom Oranje in Mededelingen van het Nederlands Historisch Instituut te Rome. Tweede Reeks, Deel IX. 's-Gravenhage 1939, p. 57 vv.
    8 - Vgl. Vergilius Aen. II 104: Hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.
    9 - Renée de Jaucourt de Villarnould, du Mauriers tweede echtgenote.