S.P. Venit ad te, vir maxime et amicissime, illustre par fratrum Nicolaus et Christophorus Slupeczky de Conari2, barones Poloni, qui cum nobilissimo viro
52
Petro Sowinsky3, ephoro suo vel, ut nunc loquuntur, aulae magistro, sesquiannum et quod excurrit domi meae vixerunt et ita vixerunt, ut alii ab aliis aegre potuerimus divelli.Hi magnitudine nominis tui compulsi videre te coram et colloquio frui summopere desiderant. Atque ad eam rem putarunt facilem sibi viam muniri posse literis meis, non quasi nescirent, quanta esset humanitas tua etiam erga ignotos, sed quia, si literae et commendatio mea accederunt, liberius paullo seri posse sermones arbitrarentur.
Patre nati senatore regni. Avunculi comitum titulo gaudent. Avunculus4 magnus, qui proximis mensibus decessit, fuit cancellarius regni. Alii etiam cognatorum atque affinium, ut stemma eorum decet, summos in regno obtinent honores.
Nec in minorem spem juvenes hi educantur. Quae omnia, si non aliunde scirem, cognoscere potuissem ex iis5, qui anno superiori a terris nostris legati fuere in Poloniam, Sueciam, Daniam, Beaumontium et Honartium dico: sed et liberos eorum, qui multa mihi de familiae huius genere, dignitatibus atque opibus praedicarunt.
Genus hoc suum non mediocre ornant barones nostri integritate animi et morum modestia. Sed Romanae ecclesiae addictiores sunt quam nostrae, etsi nec de nostra pessime sentiant. Nempe movet eos patris exemplum, qui, cum reformatis adhaereret et uxorem6 etiam suae duxisset sententiae, postea tamen catholicorum, ut vocant, partes sequi maluit: sive honorum spe et regis7 gratia impulsus sive potius conscientiae erroneae suasu et exemplo praeceptoris sui Petri Bertii8, qui a studiis ei fuerat in adolescentia. Sed illud de Bertio arbitror eos ignorare nec scito opus quamdiu Lutetiae agunt. Quamquam fortasse resciscent ex fratre .... minimo, qui nunc aliquot menses Lutetiae egit cum ephoro9 et famulitio suo.
Is frater nostris est natu minor et reformatae ecclesiae arctius haeret idque matris heroinae exemplo, quae mariti facto adduci nunquam potuit, ut doctrinam mutaret. Huic a marito, priusquam excederet, datum illud fuit, ut tutorem quidem catholicum liberis daret, sed et alterum reformatum illi adderet. Imo apposuit et tertium, ἀλλά - τὶ γελοιότεϱον; - Ἀϱειανὸν. Ab matre et tutorum uno est, quod fratribus, etsi catholicis, praepositus sit ephorus hic, reformatae religionis acer defensor, pene dixerim ϰαϑαϱώτατος. Qui difficulter exorari potuit, ut hanc
53
peregrinationem susciperet. Est enim locuples, duorum dominus pagorum, quorum satis ampli sint reditus, minimum trium millium. Sed in eo est deceptus, quod peregrinationem fore annuam putarat, quae sextum nunc annum durat.Sed quid his insisto? Quid tam occupatum moror et non potius rem in pauca confero? Nempe raro quidem ob occupationes ad te scribo, sed quando scribo, desinere vix scio. Scilicet ut dies sereni detergent quodammodo nubila de animis nostris: unde tales esse hominum mentes Homerus praedicat, qualis fuerit Jupiter terras lustrans lampade sua10: ita etiam quoties tecum per literas colloqui datur, quodammodo mihi obversatur imago tui atque ita, qui flaccidus antea et torpidus eram, repente impleor gaudio, quod loquaciores reddere amantes solet. Sed nondum te ultra tenebo.
Scis non exiguum patriae tuae et foederatae Belgicae nomen esse per terrarum orbem. Quare et huius fundamenta status nosse desiderant. Turpe iis domum reverti et ista nescire. Putant autem non alterum esse horum intelligentiorem te. Quare paucis tantum diebus Lutetiae moraturis ne horulam dare graveris, modo valetudo et negotia ferant. Id mihi multo erit gratissimum, quippe qui fratres hosce valde amem, partim ob eruditionem egregiam - qua tamen parte junior natu superat maiorem, uti et ingenii acrimonia -, partim ob singularem plane modestiam et summam mei observantiam. Sic enim me coluere, ut filii vix possint magis. Omnino, ut spero, amor, qui nos conglutinavit, aeternum durabit. Tui quoque nominis, uti admiratores, ita perpetui erunt praecones apud suos, florem nempe Poloniae nobilitatis.
De rebus meis nihil praeter tralatitia scribere possim. Sed siquid aliud erit, perscribam illud literis, quas filio tuo Cornelio dabo. Qui una cum baronibus hisce in viam dare se potuisset, nisi hi diutius in lustranda Brabantia se occupare statuissent neque id sine gravibus et eo genere dignis impensis.
Salutem plurimam dices meo et uxoris11 nomine conjugi tuae laudatissimae et filiae12 ac reliquis liberis. Item clarissimis viris Tileno13, Salmasio14, Rigaltio15.
Lugd. Bat. MDCXXIX. IV Eid. Maias.
Tuus aeternus
Ger. Jo. Vossius.