Ego quidem desiderio tuo, ut semper, ita nunc quoque inservire quam maxime vellem, vir amplissime, sed res Gallicas puto propius citiusque ad vos, quam ad nos penetrare; in quibus nihil est, quod libentius audiam, quam quod nunc rumigericuli circumferunt spem esse pacis magnam in Languedocia et vicinis regionibus, annon, rege pro Italiae quiete iterum laborante et per suum quoque morbum admonito non satis tuto hanc anni tempestatem illic transigi. Certe imperator2 exercitus mittere dicitur, alterum trans Alpes, alterum qui per Belgicam res Hispani labantes sustentet. Video tamen ex nostrorum literis eo in statu esse castra principis Arausionensis quina et interjectum aggerem solidatis quae intercedebant palustribus, ea praeterea aggeri circumjecta munimenta, praeductam fossam, in quam derivantur amnes ejus duo, ut vis externa metuenda non sit; et ne alio incumbat hostis, providetur dimisso, qui firmato obsidio usum amplius non habet, equitatu, conscriptis recens e Scotia millibus duobus et sex nostratium, haud dubito, quin ex eo, quod praesidiis et sub principe contractis copiis superest, justus opponi possit exercitus Henrico Bergensi3, qui tarde se molitur pecunia aegre procedente. Neque multum noxae nostris inferunt Sylvae-ducenses. Cujus rei causam huc plerique referunt, quod nitrati pulveris haud exiguam copiam paucis, antequam clauderentur, diebus Bredam miserant, de hac magis, quam de se solliciti; et quod apud ipsos restat, id vitiosum esse arguunt incerti jactus evanidus fragor, fumus ipse ater magis, quam coeruleus. Nostrorum labor jam in eo sudat, ut machinarum sedes attolantur ac videtur vis prima imminere duorum ad Fuchtam castellorum ei, quod minus est, et cui majus alterum est obnoxium. Praeter haec duo alia totidem castella urbi praejacent additis operibus, quae accessus et tardiores facient et non sine sanguine. Admirabilis est diu noctuque principis in partes omnes diligentia et periculorum contemtoranimus. Cui adest fidus Achates4,
69
Witsius5 inquam, nunc Semelsiagii6 morte supra vigiliarum praefecturam castrensis iurisdictionis principatum adeptus.Poloniae et Sueciae inducias speratas a multis hactenus successus destituit; nec minus de pace colloquia inter Danum ac Suedum. Interim dum Galliae Britanniaeque nostri obliviscuntur, magnus Moscoviae dux7 magnam nitri copiam nostris ea re egentibus submisit. Castellinovius8 iter in Angliam parat sine Elbovio9, inde forte in Batavos iturus. Hic legatum extra ordinem exspectamus Edmundium10, Baronis auctum titulo.
Vale, vir amplissime, cum uxore ac liberis.
9 Iunii, 1629.