eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1408. 1629 juni 20. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Res Italicae, quantum adhuc videre licet, vir amplissime, ad bellum quam ad pacem magis spectant; quo magis interna pax optanda est, ne inutiles pereant, quorum aut vita aut mors in magno esse usu Gallico nomini potest. Is, qui res agit ducis Mantuani2, plane et Mantuae et Casali timet. Mantuae detecta in urbis traditionem ducisque necem consilia magna consciorum strage expiantur. Comes Herembergensis3 die hujus mensis duodecimo profectus est ad exercitum plane quasi Silvam-ducis liberaturus. Cum tamen alia potius omnia tentaturum putem. Quicquid erit, princeps, certus inhaerere obsidio, adversus alios hostium conatus octodecim peditum, tria equitum millia parata habet. In Graviam aut Grollam poterit incumbere haec minarum tempestas. Nam Bergis ad Zomam quo minus metuam, faciunt aquarum septa ita posita, ut circumjectam oppido planitiem, ubi opus facto erit, sint inundatura. De Witsio4 gaudeo te in literis pariter mecum judicare; principem in ipsius honore augendo non tam ipsi, quam sibi et publicae

    72

    rei consuluisse. Spero hujus tui animi fructum ad filium quoque tuum5 perventurum, cui ut ex voto cedat, quod eligit vitae genus, Deum veneror, simulque ut te, vir amplissime, cum nobilissima conjuge6 et in spem magnam crescentibus liberis sospitet ac prosperet, cujus voti uxorem meosque omnes consortes habeo.

    Rumorem, qui hic sparsus fuerat de Castellionae7 in castris ad Silvam Ducis morte, etiam Bruxellenses literae refellunt. Hispanis ex America advenere septem naves et auri milliones, una est regis, ex aliis unam rex a mercatoribus sumsit; quo fides labans non parum refecta est.

    20 Iunii, 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 83; Ep. ad Gallos, p. 189.
    2 - Garlo Conzaga.
    3 - Hendrik, graaf van den Berg, heer van Stevensweerd.
    4 - Jacob Wyts; zie ook no. 1403, p. 62.
    5 - Maximilien; zie no. 1389, p. 42 n. 2.
    6 - Renée de Jaucourt de Villarnould.
    7 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon-sur-Loing; zie III, p. 121 n. 1.