eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1410. 1629 [juli]. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Eorum, quae tempus hoc scribenda suppeditat, nihil laetius est, quam quod cardinalis Riceliacus in suis ad reginam parentem literis2 spem facit pacis civilis,

    εἰ μέν τις τὸν ὄνειϱον Ἀχαιῶν ἄλλος ἔνισπε, ψεῦδός ϰεν φαῖμεν, ϰαὶ νοσφιζοίμεϑα μᾶλλον. Νῦν δ́ἴδεν ὃς μέγ᾽ ἄϱιστος ἐνὶ στϱατῷ εὔχεται εἶναι.3

    74

    Quare freti tanto auctore praecipiamus jam nunc fructum hujus gaudii, ut videamus Galliae vires a suis visceribus in Italiam verti, cui imminet imperatoris4 exercitus, ita tamen ut extra Rhaetiam nihil dum occupaverit. Comes Herembergensis5 dicitur castris ad Silvamducis positis minari, sed ita, ut eum ne togati quidem in castris qui sunt metuant. Inde dejectus puto conabitur Isalam transire, quam perpetuae munitiones tuentur et, si opus est, exercitus octodecim millium peditatus, equitatus trium millium, agmen intra suos fines validum. Penes Herembergensem esse dicuntur viginti quinque millia. Quantae sint, quae e Germania veniunt sub Anhaldio6 copiae, ob rumoris incerta haud dixerim, sed eo credibilius est magnas esse, quia rex Daniae7 jam cum imperatore transegit, ut sua recipiat omnia, quae imperatoris consiliis obstant foedera relicturus. Morganius8 tamen lacessere audet arma victricia nullo auctore, nisi quod nostros credo animos et pecuniam suggerere, ut pars saltem virium Caesaris attineatur Germanicos intra fines. De Arausione spero, quia tum gliscens fama principis9 ipsum a noxa immunem merito praestare debet, tum et oppidi praefectus10 recentes huc literas misit, quibus magnifice praedicat sparsam in se calumniam propinquo cum maxime rege rebus ipsis refelli.

    Nostri mecum omnes tibi tuisque optant successus supra vota.

    Lutetiae, Kal. Iulii, 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 83; Ep. ad Gallos, p. 190. De brief volgt in de genoemde uitgave op brieven van 9 en 20 juni. Hij zal wel - mede gezien de inhoud - van 1 juli zijn.
    2 - Misschien doelt Grotius hier op de brief van De Richelieu dd. 3 juni 1629; zie Avenel, Lettres du Card. de Richelieu III, p. 336 no. CLXXVIII. Andere brieven aan de koninginmoeder van omstreeks deze datum zijn er blijkbaar niet, wel is er een brief aan de koningin, dd. 24 juni 1629, die spreekt van de mogelijkheid van herstel van de binnenlandse vrede; zie Avenel, op. cit., p. 357 no. CLXXXIX.
    3 - Homerus Ilias II 80-82.
    4 - Ferdinand II.
    5 - Graaf Hendrik van den Berg.
    6 - Johann Jakob, graaf van Bronckhorst zu Anholt (1580-1630).
    7 - Christiaan IV.
    8 - Kolonel Ch. Morgan.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Jan de Hertoge van Osmael.