Golius2 ex oriente trecentos circiter libros bibliothecae publicae sibique advexit, plures empturus si plus pecuniae ad manum fuisset. Indiculum mihi promisit, quem ubi accepero transmittam. Ait ille habere se Avicennae philosophica opera magni pretii,3 vidisse etiam Arabice octodecim Aristotelis de Animalibus libros, quorum octo posteriores nobis exciderunt, ex quibus ipse secum attulit 13um, 14um, 15um.4 Vidisse etiam se multo plures in Aristotelem commentarios quam quorum nomina ad nos pervenerunt. Plurima denique e Graecis versa Arabice extare quae Graece deperdita comploramus. Alcoranum negat in nostris partibus unquam visum nisi qui supposititius fuerit,
320
eius versionem genuinam corrupto hoc saeculo edi minus e re christiana esse.5 Plura iam non addam,Gul. Grotius.
XXIV Septembris 1629, Hagae Comitis.
In dorso staat in een andere, onbekende hand:6 Golii bibliotheca m[anu]s[criptorum]. Avicennae ph[ilosoph]ica. Ar[istote]lis de Animalibus 13, 14, 15us. Arabicae versiones ex Graecis deperditis. Alcoranus.