eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1430. 1629 september 30. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Ad publica gaudia patriae meae, quae pessime ibi habitus nunquam tamen a me aliena duxi, accedit, quod te, vir amplissime, et recte valentem et nostri memorem reperio. Det Deus, ut brevis illa intercisio melioris valetudinis subsidium sit restitutae in posterum, quod solet evenire tuis similibus, qui etiam malis bene uti norunt.

    De his, quae hic geruntur, scribendi meae et legendi tuae operae ut parcam, facit Marbaldus2, affinis tuus, vir et aliarum et istarum rerum callentissimus, cujus ego amicitiam et colloquia facio plurimi. Ad nostra ut veniam, sane et felicitatis argumentum magnum est Vesalia, et prudentiae, fortitudinis et constantiae singularis capta Silva ducis; quae singula, quanto magis cuncta, magnam auctoritatem ducibus conciliant. Neque dubitandum est, quin si ea uti velit princeps, facile compositurus sit, quicquid est fluctuum. An velit, quousque, quomodo, id vero is novit, qui corda et scrutatur et regit, praecipue virorum principum. Nos quidem tam dura passi, quicquid restat adversi bono animo devorabimus neque vel hilum cedemus illis, qui nobis nihil tale merentibus tam proterve insultarunt

    107

    ......3 qui viro multum sibi dissimili successerat, opima spolia ferens ejus, cui necem consciverat, abiit rationem actarum hic rerum apud communem judicem redditurus. Utinam illi Bellimontius4 surrogetur.

    Silvae ducis manere virginibus monasticis permissum. Exeunt monachi et sacerdotes et sua sacra secum ferunt. Libertas conscientiae intra urbem, exercendae religionis extra moenia, ut in aliis Brabantiae locis. Ut per hanc urbem Brabantia jus suffragii in foederatorum conventu adipisceretur, tentatum quidem, sed adhuc impetratum non est. Et sane alia est ratio urbium Marte captarum, alia earum, quae sponte se addunt foederi, quibus nostri et jus suffragii et liberum religionis publicae arbitrium ni darent, partim iniqui, partim imprudentes merito censerentur. Sed curas has relinquamus iis, quibus res ista commissa est. De .......5 tecum judico dormire negotium, sed ita tamen, ut inde etiamnum minae intendantur .......6 ni omnia velit, quae volunt οἱ ἐνταῦϑα ϰϱατοῦντες consilio apud generosos animos periculoso.

    Vale, vir amplissime, cum nobilissima matrona7 et pulcherrima liberorum cohorte; quod mecum precantur mea meique.

    Pridie calendas Octobris, 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 84; Ep. ad Gallos, p. 194. Antw. op no. 1428.
    2 - Pierre Marbault; zie II, p. 60 n. 4.
    3 - De naam van Anthonie Duyck is weggelaten, die, zij het onder een andere titel en met beperkter bevoegdheid, de landsadvocaat Johan van Oldenbarnevelt was opgevolgd; hij was op 13 september overleden.
    4 - Simon van Beaumont.
    5 - Aan te vullen: Arausione; vgl. no. 1428 in fine.
    6 - Hier zal de naam van de gouverneur van Orange, Jan de Hertoge van Osmael, heer van Valkenburg, zijn weggelaten.
    7 - Renée de Jaucourt de Villarnould.