eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1443. 1629 november 13. Van C. Salmasius1.

    Tuas accepi, vir summe, rure positus in medio febris horrore, quo tum maxime premebar levioremque inde multo fieri sensi ex earum lectione. Eo secesseram experiendi gratia, ecquid aeris urbani mutatio in liberiorem illum purioremque

    123

    reciperando, quod amiseram, conferre posset. Frustra id expertus, ut et alia multa opis medicae tentamenta; quibus hoc unum debere fateor, quod iam scio non esse amplius periclitanda. Tempus igitur hoc praestabit et maior Medicus, quod pusilli isti et terrestres Machaones2 ex arte sua dare nescierunt. Quinimo et assuetudine iam usuque familiarior mihi facta ac mitior haec hospes, etsi nihil dum de rigore suo remiserit. Sed quod diu passus sum, nunc melius fero, quamvis nihilo mollius. Maximum tamen ex eo morbo incommodum sustineo, quod per illum mihi non licet studiis insistere et propositum urgere. De Floro3 itaque frustra est exspectatio librarii Lugdunensis4. Vix in hanc urbem pedem intuleram cum me malum corripuit et cogitationem illam de Flori Notis recensendis aliisque omnibus prorsum amovit. Sed quid tu censes? Fac paratas esse illas. Scis me eas promisisse Berneggero5 Professori Argentoratensi. Cui potius suades committendas? Nitor hinc editionis et typorum elegantia; ex alia parte viri doctissimi diligentia me trahit. Sed non integra nunc, nec libera mihi haec deliberatio. Statim atque dimiserit me molestissima ista quartana, quae nunc duplex, nunc simplex fit et in alias se vertit facies, nihil prius agam. Interim rogo te Lemairio6 scribas, caveat edere Notas meas, sicut sunt. Hoc si fit, meas negabo. Vossio etiam nostro, ita enim eum vocare ausim, salutem plurimam meo nomine dicas. Nescio an Plinianas7 receperit, quas Drouardo8 reliqui ad eum mittendas.

    Vale et me ama.

    Divione Idib. Nov. MDCXXIX.

    Notes



    1 - Gedrukt Claudii Salmasii Viri Maximi Epistolarum liber primus. Accedunt, De Laudibus et Vita ejusdem, Prolegomena. Accurante Antonio Clementio. Lugduni Batavorum. Ex Typographia Adriani Wijngaerden. MDCLVI, p. 33; Ep. ad Gallos, p. 437.
    2 - Machaon, geneesheer in het leger der Grieken voor Troje; zie Homerus Ilias II, 732, IV, 193 vv. en elders.
    3 - De eerste uitgave was in 1609 te Heidelberg verschenen onder de titel Lucii Annaei Flori, Rerum romanarum libri IV, cum notis Jani Gruteri, nunc primum accesserunt Notae et Castigationes Cl. Salmasii. In 1638 verscheen de heruitgave, waaraan toegevoegd Lucius Ampelius, è cod. msc. nunquàm antehac editus. Lugd. Bat. apud Elzevirios, echter zonder de commentaar van Salmasius; in de editie van 1648 (Lucii Annaei Flori, Rerum romanarum libri IV Ex recensione N. Blanckardi. Accedit eiusdem ex omnium observationibus editis, ac ineditis Salmasii commentarius. Lugduni Batavorum Ex Officinâ Adriani Wijngaerden) heeft Blankaart uit alle werken van Salmasius samengebracht alwat hij dienstig achtte ter verklaring van Florus. De uitgave van 1655 weer bij Elzevier verschenen (L. Annaei Flori Hist: Rom: Lib: IV cum notis integris Cl. Salmasii additus etiam L. Ampelius Ex eiusdem bibliotheca. Lugduni Batavorum Ex Officina Elzeviriana Ao 1655) bevatte wederom Salmasius' commentaar.
    4 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    5 - Matthias Bernegger; zie no. 1371, p. 15 n. 6.
    6 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    7 - Bij Claud. Morelius te Parijs was in dit jaar Salmasius' Plinianae Exercitationes in Caii Julii Solini Polyhistora; item, Caii Julii Polyhistor, ex veteribus libris emendatus verschenen.
    8 - De Parijse uitgever Jérôme Drouart.