eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1448. 1629 november 23. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Nihil haec septima mihi a vobis attulit. Credo literas latere penes aliquem, qui sit in comitatu Castellionaei2, qui jam huc advenit, nihil, ut videtur, certi de induciis nostris adferens.

    Tilenus3 noster valde ex articulis aegrotat et propemodum sine intervallis. Tamen in illo dolore non oblitus rerum suarum reposcit literas Casauboni4, quando ut edantur ab Elzeviriis5 stultum sit sperare.

    Ego vix sustinere possum flagitationes amicorum de Grolla6, quibus me obstrinxi et nunc eo magis vanus videor, quod librarii satis multa exempla habeant. Interim etiam tempus omne aliquid inde redigendi perit.

    130

    De esculentis sane si D. Langeracensis7 cataplum exspectabimus, vereor ne sit συϰίνη ἐπιϰουϱία. Itaque censeam prima navi mittenda.

    In Italia bellum fervet et Mantuae suburbia agerque omnis tenetur hostili exercitu. Domesticae suspiciones his obstant rebus externis. Nam frater regius8 nondum in aulam venire inducitur et sui metu magnas regis copias in illo fine detinet.

    Praeter haec nihil habebam nunc quidem. Quare desinam Deo rogato, ut te, parentes, conjugem tuam9, liberos, propinquos et amicos sospitet.

    Valete.

    23 Novembris 1629.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 822.
    2 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; zie III, p. 121 n. 1.
    3 - Daniel Tilenus.
    4 - Vgl. no. 1376, p. 19 n. 5.
    5 - Bonaventura en Abraham Elzevier te Leiden.
    6 - Grollae Obsidio, 1629; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    7 - Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak, ordinaris gezant van de Republiek bij het Franse hof.
    8 - Gaston, hertog van Orléans.
    9 - Alida Graswinckel.