S.P. Literas tuas, clarissima vir, summa literatorum omnium voluptas, recte accepi, quas quanta cum voluptate legerim, tam exiguo papyri spatio vix deformari, nedum accuratius depingi queat. Quem enim vel morosissimum non penissime officiant tam abundantes eruditione, humanitate, officio, et, quod palmarium puto, ab Hugone Grotio hominum fidem quali et quanto viro scriptae! Cuius nomen ob amplas ingenii dotes iam dudum aequissimo, nec inconsulte propitio literati orbis suffragio divinitati transscriptum est. Nihil hic do, clarissime vir, auribus tuis; rerum testimonia adsunt, quae me a tali suspicione ex facili apud tuam claritatem immunem ac liberum sistunt. Istud enim assentari nunquam non extreme fugiendam cuivis ingenuorum duxi pestem, qua cum et liquidum mihi est immortales ac semper plumbeas gerere iras. Verba imprimis, clarissime vir, quae in calce T.C. literarum habentur ita me tuae claritati totum addicunt, ut ex priscorum illa formula2, - qua validissimum amorem testabantur - paratus sim aliquam partem annorum meorum tuae claritati dare, et, quod olim triumphantibus accinebatur, hic merito usurpem: De nostris annis tibi Jupiter augeat annos.
Literas T.C. meis inclusas altero ab adventu illarum in hanc urbem die per quendam amicorum meorum recta ad clarissimum Schickardum3 Tubingam misi. Iniurius enim, clarissime vir, in amicitiae nostrae genium fuissem, si primam
171
illas Tubingam curandi occasionem improvide mihi elabi concessissem. Lingelshemio4 etiam adfui ac de illis, quae T.C. literae me cum eo loqui voluerunt, prolixe egi. Est vir humanus, bonis artibus opprime doctus, ac tuae claritatis, quantum homini licet, cupientissimus. Nec hoc mirum, cum iam ante aliquammultos annos sub niveo Minervae vexillo una in Heidelbergensium musarum castris stipendia feceritis. Multus fuit clarissimus Lingelshemius in explicandis mihi amicitiae inter vos contractae initiis, quam et aeternum juvenaturam nullus dubitat. Huic narrationi - ingenue fateor - haut invitus aures commodavi meas, cum et inde didicerim, quam clarissimus Grotius - quod nec ante mihi obscurum de T.C. - adhuc in ipsis adolescentiae annis constitutus iam cana ac senilium curarum feraci mente fuerit. Berneggerus5 valde tuam claritatem amat, ne graviter ferat, quod tardiuscule respondeat; variae occupationes hactenus obstiterunt ac in primis specimen aliquod in Iustinum6, quod iam sub praelo fervet ac edecumato T.C. iudicio cis paucas septimanas substernet. Vellem exemplaria unum vel alterum obsidionis Grollanae7, quam T.C. - licet liber ille tuae claritatis nomen in fronte non gerat - nuper invulgavit, penes me haberem, magnam gratiam apud Lingelshemium et Berneggerum illorum oblatione inirem. Ex me enim primum resciverunt tale quid a tua claritate foras datum esse. Ast epistolae leges aurem vellicant. Longior fui ac debui; sed a benigno T.C. ingenio prolixitati meae veniam me non difficulter impetraturum confido. Si quid, clarissime vir, me tua causa posse putabis, cum voles, imperabis. Diligentia ac fide tuorum nemini concessero.Vale, clarissime vir, ac amorem mei persevera.
T.C. addictissimus
Rotgerus zum Bergen Livonus.
Dabam Argentorati die VI Martii Anno MDCXXX.
Adres: Viro Clarissimo Excellentissimo
Domino Hugoni Grotio ICto, Oratori ac Philologo eximio, fautori ac amico meo plurimum colendo. Lutetiae Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: Martius 1630 van Bergen.