Tibi, frater carissime, semper est quod injungam. Nosti senem nostrum Hottomannum2. Ejus filius Henricus3 ante obitum - ne forte secus id interpreteris - nuptias patre inscio fecit Goricomii cum Sara Rochatis, filia Iohannis
172
Rochatis4, quae ex marito filium peperit, et nunc quoque ex postumo praegnans est. Scire desiderat Hottomannus, cujus gentis, nominis atque fortunae sit Sarae illius pater. Hoc ergo et siquid amplius ad hoc negotium pertinere existimes, rogo per amicos, qui Goricomii sunt, aut alibi explores et transcribas. Dixi aliquantulo tempore ad inquisitionem hanc esse opus, quod et ipse satis intelligit.De pace Italiae sermones sunt, sed magis fluctuantes. Cardinalis5 interest, ne diu ab aula absit. Mantuana6, ex quo amator7 hinc Aurelianum abiit, traducta est in Luparam et hodie cum regina matre8 ingentique praesidio Fontem Bellaqueum, quo et rex exspectatur.
Vale cum amicis.
7 Martii 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.