eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    220

    1512. 1630 juni 2. Aan C. Barlaeus1.

    Eximiae eruditionis viro Caspari Barlaeo.

    Legi, Barlaee doctissime, carmen tuum de Regali Olinda2. Miratus sum, non tam felicitatem in tractando argumento satis difficili, quam in tot aliis poematum tuorum jam satis conspexeram, quam ὠϰυτοϰίαν. Non illi celerius vicerunt, quam tu hoc pulcherrimum historiae monumentum confecisti. Legerunt et e Gallis qui tali sapore tanguntur, haud multo plures quam οἱ ἐπὶ Θήβαις. Hos omnes et res ipsa mire ad bellum Italicum faciens et carminis venustas summa affecit voluptate. Ut illi de Natali dominico versus3 in regiam, ita hi in senatorum Curiam ascenderunt, faventibus illorum judiciis, quibus in nos jus vitae necisque est. Aegre adductus sum, ut exemplum mihi ab ipso poeta missum meo inscriptum nomini eripi mihi paterer; sed gnarus, ubi viverem,

    οὐ γαϱ ἐσϑ᾽ Ἕϰτωϱ τάδε, οὐ Πϱίαμος, οὐδὲ Χϱύση, ἀλλ᾽ Ἑλλὰς πόλις,4

    reluctari illis ausus non sum, qui mittendum censuerunt πϱὸς τὴν ἑπτάλοφον πόλιν5 cujus patribus si probetur musa tua, non erit quod in Gallia quenquam metuat: quandoquidem illorum judicium esse ἀναμάϱτητον6 etiam Sorbona credere incipit. Ut et hoc noris ὁ νῦν πϱωτόϑϱονος7 Urbanus non minus est quam dicitur8, nec ad indulgentias tam facilis est quam οἱ ὀλινδοϱϰηταὶ putent. Nam omnia peccata in legem pedariam nuper ex hymnis Ecclesiae sustulit: tantum abest, ne illi tam rigido grammatico placeant qui masculini et feminini discrimina confundunt.

    Tu vero, vir clarissime, perge ea scribere, quorum lectionem celsi Ramnes9 expetant, nos illis invideamus.

    Lutetiae. Postridie Cal. Iunias 1630.

    Tui nominis studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 87.
    2 - Casparis Barlaei Triumphus super captâ Olinda, Pernambuci Vrbe, Brasileae Metropoli, Facti ducibus, Viris fortissimis, Lonckio, & Waardenburgio, armis opibusque Societatis Indiae Occidentalis, auspiciis Potentiss. Federati Belgii Ordinum & Ilustrissimi Principis Auriaci Frederici Henrici, &c. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Godefridi Basson, 1630; ook in Casparis Barlaei Antverpiani Poemata. Editio V, Altera plus parte auctior. Amstelodami, Apud Ioannem Blaeu 1655, pars I p. 247. Zie Petit, Bibliographische Lijst, p. 200 no. 28.
    3 - Hymnus in Christum; zie III no. 1309, p. 376 n. 5.
    4 - Euripides, Andr. 168 v.; gelezen moet worden Χϱυσός i.p.v. Χϱύση ter vermijding van een ongeoorloofde hiaat.
    5 - Vgl. Cicero, Ad Atticum VI, 5, 2.
    6 - Vgl. Plato, De Republ. 399 B.
    7 - Callimachus, Hymn. ad Dian. 228.
    8 - De paus, Urbanus VIII.
    9 - Horatius, Ars Poetica, 342: celsi praetereunt austera poemata Ramnes. Ramnes zijn de equites iuniores, die te Rome de ‘jeunesse dorée’ vormden.