H. Grotio I. Dorislaus S.
Vigesimo nono Maii faustis acclamationibus haeredem regnorum2 salutavimus. Die postero rex ipse3 solemni pompa supplicatum ivit ad basilicam D. Pauli. Infantis nutriendi cura data est Annae Drommoniae4 Scotae, quae in animo reginae defunctae5 valida, sed caeteris ob pravitatem relligionis iam olim invisa fuit. Ea res nomihil turbavit populi gaudium.
Ante biduum frequenti senatu lata est atrox sententia in ministrum puritanum6, qui libellis editis ordinem episcoporum diffamaverat, ut virgis caesus et auribus nasoque raptis condatur in carcerem.
229
Seldenus7 in libera custodia perambulat urbem et fruitur fama sui exolescente paulatim apud regem memoria delicti8.
Negotium pacis Hispanae lentum est et de quo varie disputatur inter callidos rerum.
De convocandis iterum regni comitiis ambigua adhuc fama est. Interim honestissimus quisque ruri deferendis ad aerarium mulctis fatigatur. Olim quippe regnante Eduwardo II9 lata lex fuit, ut, quibus honesta domi res et quadraginta librarum annui reditus forent, illi die praedicto se regi regnum auspicanti sisterent, ut ex eorum numero nonnulli in ordinem equestrem legerentur, solitumque principibus regimen orsuris fundorum dominos monere edicto. Sed cum ea res iam a multis retro annis speciem magis antiqui moris quam vim legis retinuerit, ad sacra Caroli10 nemo comparuit. Quam ille contumaciam interpretatus haud temere quenquam nisi soluta sat grandi mulcta violatae legis absolvit. Quod aucupium miro proventu fiscos implevit nemine renitente, metusque omnibus iniectus est, ne legum reliquarum paenas, quarum novissimis comitiis per discordiam solutis venia facta non fuit, in sontium pecunias rex exequatur. Quo telo incredibile est quam facile populi pertinacia suammet iam damnantis tenacitatem exarmata sit, recursantque in prudentium memoriam dura illa sub Henrico septimo11 tempora, qui exercendis legum paenis expilabat civium arcas tantamque pecuniam in arce Richimontana accumulaverat, ut fidem omnis posteritatis excedat.
Praesul Wintoniensis12 egregie te miratur et amat. D. Wottonius13 valetudinarius unice te colit; quem affectum, nisi molestissima tussis impediret, sua manu fuissit testatus.
Quod baronem Whartonium14 tot humanitatis officiis exornas, multum tibi debet Anglorum respublica, cui iuvandae fato quodam suo natus est.
E peste gravior adhuc metus quam clades nobis incumbit. Caetera domi laeta et, nisi quod te caremus, nihil abest ad felicitatem.
Vale.
West-monasterii
9 Junii, stil. Jul. 1630.