eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1536. 1630 augustus 31. Aan J. Slupecki de Konary1.

    Generosissimo et ad summa nato juveni Georgio de Conari Slupecki Salmurium.

    Vides vel hoc tuo exemplo, generosissime Slupecki, quam saepe aliud proponamus, alio nos aut amicorum consilia aut occasiones vocent. Sapientiae pars est non nimis esse perfractum in ejusmodi negotiis, sed facilem se dare temporibus. Et sane, quum jam ad Ligerim accessisses, committendum tibi non fuit, quin una conspiceres tractum illum pulcherrimum et uber Galliae, ripam dico utramque Ligeris, quae a Blesa ad Andes extenditur.

    Narratio tua meam mihi adolescentiam in memoriam revocavit. Nam et ego, quum essem in florido aetatis vere, vidi summa cum voluptate et inviam illam arcem Ambaixiam, in qua Ludovicus XI suimet captivus fuit.

    Et quod bissena turre superbit opus2.

    Cum vero per se dulce est hac praesertim anni tempestate mutare caelum et vario rerum conspectu frui, tum vero res ipsas gestas altius infigit animo locorum consideratio, quippe quum et illam, quae arte traditur, memoriam ex positu atque ordine locorum natam primum veteres tradiderint.

    Fac ergo, ex hoc itinere corpori pares rectam valetudinem et, si fieri potest, robur etiam, animo vero ex ipsa intermissione novam studendi aviditatem.

    De me vero ita tibi pollicearis velim - quamquam exiguum est id omne quod mearum est virium - haud passurum me, ut quidquam tibi desit, quod modo usui esse possit ad fovendam in te mentem illam vividam atque erectam et ad honesta omnia tendentem. Quod quia rebus malim ostendere quam ostentare verbis: redi et experire.

    Resolutant te nostri.

    Prid. cal. sept. anno 1630.

    T. gen. addictiss.
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Hamburg Staats- und Universitätsbibl., cod. Supellex ep. 13, 139. Antw. op no. 1532.
    2 - De oorsprong van deze pentameter heb ik niet kunnen achterhalen; misschien van Grotius zelf?