Hugoni Grotio [Ger. Vossius] s[alutem] p[lurimam dicit].
S[alutem] p[lurimam dico]. Quantum, vir amplissime, invidia adhuc possit, si nondum intellexeris, ex Salmasiano negotio2 cognosce. Scis iam a semestri et ultra actum apud nos esse de vocando in academiam nostram Salmasio idque eo ut loco esset quo ὁ μακαρίτη(ς) Scaliger fuit. Si maturatum magis in eo consilio fuisset, potuit exitum sortiri qualem optabamus. Nunc distulisse nocuit; occasio enim data uni alteri ad omnia sua sacra commovenda, etiam sacram διαβολήν. Nec tamen ita disturbare omnia potuerunt, ut nihil fieret. Nam decretum, ut ad eum scriberetur, vel ad clarissimum Justellum.3 Sed de loco quem obtineret, silentium est. Nempe nihil aeque inviti aliqui viderent quam si Scaligero successisse diceretur. Volunt igitur ut, si venerit, quicquid honoris est externi, id ab aestimatione mutua dependeat. Nec offertur amplius mille quingentis. Quod multum quidem est, neque enim amplius habent qui docent. Et vocaretur Salmasius tantum, ut praesentia sua scribendoque academiam ornaret nostram. Attamen nihil illud ad ea quae Scaligero solvebantur. Nam habuit ille bis mille ducentos minimum. Quos iis tem-
327
poribus obtinere plus erat quam nunc ter mille sexcentos, usque adeo in dies gliscit annonae et omnium rerum caritas.Scribo hac de re ad ipsum Salmasium;4 cuius tamen culpa5 sufflaminati sint animi quorundam qui hoc negotium ursere, reticendum putavi, quamquam id diu ignorare non poterit, cum vulgo pene apud nos cognitum sit et tam multi quotidie hinc ad vos commeent. Malim literas nescire quam ut inde istas obtrectandi artes discam. Quamquam profecto nulla hic literarum culpa, sed is quem dico6 animum malum domo attulit. Ut sic obtrectare vellet ambitio fecit. Ut auderet fecit impudentia,7 sed ista tamen ignorare Salmasium expedit, ne minoris ei sit academia nostra, quam sane oportuit ab hoc livoris vitio penitus esse immunem, praesertim erga eum, qui has nobiscum literas tractet, et ita tractet ut nostri ordinis cedat nemini, imo omnes potius post se relinquat. Quod eo fidentius scribo, quia Exercitationum eius Plinianarum bonam iam partem legi.8 Obstrepat livor, ut volet. Facile omnibus bonis liquebit adversarium eius non tam iudicio ferri quam animi morbo. Etsi autem qui eo animo sunt ac ille quem dico, sic se affectibus abripi sinant, in iis tamen qui rempublicam capessunt, minus minusque affectus dominantur, siquid video. Quare nec possum desperare fore ut hic aliquando te eo videamus loco, quo virtus tua meretur, γένοιτο, γένοιτο. Quae foelicitas dum cessa(t), cogitamus quod a Synesio9 olim dictum fuit: Τὴν ἐπιστολὴν ἐρώτων οὐκ εὐτυχούντων εἰ̂ναι παραμυθίαν.10
Ἔρρωσο, ὠ̂ θαυμαστότα(τε καὶ προ)σϕιλέστατε ἀ(δελϕὲ),11 uxor et mei te, coniug(em) ... saluta... .
Adres: Amplissimo viro Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum.