328
Hieronymus Bignonius Hugoni Grotio salutem.
Cum a studiis gravioribus stomachi morbus me retraheret dumque aptissimam huic vitio medicinam et corpori alimenta pauca et optima ingererem, fuit interim cura animum quoque brevi aliqua sed utili simulque iucunda lectione reficere. Itaque ne inani prorsus otio torpescerem, Tertulliani Apologeticum2 saepe iam lectum in manus sumpsi, quem librum cum non saeculi omnem modo contineat disciplinam, quod olim a Hieronymo notatum,3 sed ecclesiae primam illam veramque effigiem satis exacte repraesentet, nobis ediscendum, non modo in manibus cottidie habendum optime omnium nosti, virorum maxime. Certe licet Africani styli durities et menda non pauca, quibus adhuc horret,4 legentem aliquantum detineant et attentum omnino diligentemque desiderent, ad singula tamen pene verba restitisse omnesque clausulas expendisse, est quod dici possit id in tantae eruditionis scriptore usui magis et voluptati quam ulli molestiae imputandum. Et quamvis difficiliora quaeque sola fere interpunctione vel obscurioris tantum locutionis observatione laborare magni viri iam monuerint, restant nihilominus loci aliquot iamdudum depositi, in quibus plane haerere et tantum auctorem mutilum lacerumque spectare, nimis porro acerbum et luctuosum videri debet. Ut fere difficiles nugas sibi quaerere amat humanus animus, in his praecipue me nuper exercui et medicinam aliquam facere ausus sum, ratus per Hippocratis leges5 id cuicumque licere. An aliquid fuerim assequutus tu aestimabis, humanissime Groti, cui ceu praestantissimo summoque musarum sacerdoti rectene an secus curata sint malitiosa ista ulcera, ius est potestasque pronuntiandi.
Ex plerisque igitur quae attigi tres locos tibi nunc offero, non tam a te probandos quam de novo curandos. Fortiora enim remedia poscunt et plane χει̂ρας θεω̂ν, hoc est opem a te auxiliumque implorant. His certe optime consuluisse videbor, si cum ab aliis sint desperati et deplorati,6 eos ego in augustissimae mentis divinique ingenii tui sacrario deposuerim, unde valentes et sani reverterentur.
Locus in emendatioribus quibusque libris ita conceptus legitur:7 ‘Sed nova iam Dei nostri in ista civitate proxime editio publicata est, ex quo quidam in frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: Deus christianorum ononychites’ - Puteani codex8 habet ‘onocho etestis’, Vaticanus9 ‘onochorsitis’ -; ‘is erat
329
auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et formam.’ Fr. Zephyrus, qui primus Apologetici interpretationem10 tentavit rudi saeculo, de homine mercenario gladiatore noxio accipit, qui sua noxa ad bestias damnandus, cum illas a sui corporis pastu vel corporis robore vel iniquitate iudicum defraudaret, velut gloriosus miles11 tabulam proposuerat in qua quod esset monstrum depictum Christum diceret. Pamelius, hoc Catone contentus solam ononychitis vocem ut vulgo concepta legitur tueri voluit, reiectis Vaticani et Puteani librorum variis lectionibus.12 Junius ad meridianos refert, ‘qui mercede’, inquit, ‘in frustrandis bestiis, id est deludendis aut debellandis et trucidandis occupantur’.13 Idemque paulo ante14 dixerat suavius, ‘meridianos dici gladiatores mercenarios, qui sub meridiem pugnabant, ut prandium quod sibi deerat scelere gladiatorio compararent’.15 Unde istud hauserit nescio, sed si Senecam consuluisset,16 poterat hac divinatione abstinere.Optime Des. Heraldus17 locum obscurum confessus est, neque fortasse, inquit, satis sanum. ‘Quorsum enim’, ait ‘noxius? Quid sibi vult mercenarius noxius?’ Sed cum τὸ noxius glossema18 putat et de Psyllis et Marsis19 circulatoribus loqui Tertullianum credit, qui bestias sive serpentes populo innocenter attrectandos praeberent, nec is longius meo iudicio a Tertulliani mente aberravit quam Junius, quem notat, qui dum meridianorum crudelitatem, quam ante exagitaverat Septimius,20 huc referri posse opinatus est, non in alio saltem genere quaesiit loci explicationem quam in ea ipsa re de qua agere Tertullianum, hoc est de spectaculorum editione, dubitari non posset. Miror tamen tantos viros adeo hic caecutisse, ut ex illorum qualicumque interpretatione nihil sani et quod ad rem vel sensum authoris faciat haurire queas. Quod non eo animo a me dici optime intelligis, mi Groti, ut eorum laboribus et diligentiae obtrectem aut invideam. Non enim is sum qui soleam spiritus mihi sumere et arrogantiam, satis quippe propriae imperitiae conscius. Neminem sane literatorum sua laude fraudatum vellem, vel ubi labi illorum aliquem contingeret. Novi etiam vada eiusmodi privatorum periculo, bono publico tentari, hisque erroribus lumen aliquod accendi, quo viam commodius munire valeant qui sequuntur.
Depravatum autem locum ut credam non sane Oedipo21 opus, ita manifeste mendosa lectio se prodit; quam si levi aliqua mutatione sanemus, ducta ex vestigio litterarum et alterius loci collatione coniectura, forsan aliquid inde confici poterit. Certe tutior et aliquatenus modestior is [modus] videtur veteres scriptores emendandi, quam singula quae
330
non placent audacter expungere, quidvis pro libitu rescribere et probationis loco propriam auctoritatem solamque divinationem adferre. Eum ergo locum22 emendatum sic lego: ‘Ex quo quidam in frustrandis bestiis munerarius noxii picturam proposuit.’ Ut sit sensus, Carthagine munerarium aliquem in spectaculorum editione noxii picturam proposuisse, hoc est, non nocentem et damnatum hominem, sed hominis effigiem induxisse: pilam - ut in eo genere dicebatur - quae bestias eam adorientes ementita figura frustraretur et eluderet. Sic pro carne humana quam ferae adpetebant, vimen, tomentum, stramen vel quid simile quo construi et inferciri eiusmodi pilae solerent, exhibita sunt et caedis loco spectata factitii hominis laceratio, qui Deum christianorum ridiculo modo expresserat. Nam in capite asinino quid intellexerit impius ille, satis ex Tacito23 patet, qui cum id iudaeis obiectum narret, mirum non est si christiani, primis temporibus iudaei ab ethnicis dicti, eodem calumniarum genere similibusque pene mendaciis peterentur. Libri gestatio sacrarum scripturarum apud christianos assiduam lectionem et ubique praedicatam auctoritatem denotare videtur, eodem modo quo Juvenalis arcanum Mosis volumen traducit.24 At cur toga, quae vestis proprie Romana, non iudaica, ne Graecanica quidem, apposita sit non video.Iam munerarii vocem fuisse illo saeculo usitatissimam ex quo Augustus eam primus Fabio auctore25 usurpavit, notius est quam ut probandum sit. Unicum tamen afferam Senecae patris testimonium,26 quod huic Tertullianeo illustrando aliquid faciat: ‘Quod munerarii solent facere ad expectationem populi detinendam, ut sit quod populum et delectet et revocet, hoc ego facio semel.’ Muneratorem dixit Florus27 ubi de Spartaco, quem pristinum dedecus obliteraturum sperasse ait, si captivos in ducum suorum obsequiis committendo ‘sic ex gladiatore munerator fieret.’ Ubi tamen nuperus quidam interpres nostra lingua disertus liberalem et munificum alienissimo sensu vertere non dubitavit.28 Ludit hic ergo suo more Tertullianus spectaculorum istum editorem, qui deridendos christianos proposuerat, quasi parum sui nominis officio respondisset. Munerarii quippe esse bestias pascere, non figmentis frustrari; noxiorum poenam sub aliquo argumento exhibere, non sola pictura et stramentitiis pilis noxios fingendo frigido prorsus ludo - ut erant tempora - spectantium oculos detinere. ‘In frustrandis bestiis munerarius’, egregius scilicet munerarius, inquit, noxii tantum picturam proposuit, cum potius in more esset editoribus si splendidi, elegantes planeque munifici esse velent et ne caedes et homicidia mera spectarentur. Quod de meridianis queritur Seneca epistola VII29 sceleratorum poenas quodam fabulae apparatu velare, idem Tertullianus Apologetico capite XV:30 ‘Religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dii vestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induant. Vidimus aliquando castratum Atyn, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat’. Sic de Laureoli poena Martialis:
331
Nuda Caledonio sic pectora praebuit urso. Non falsa pendens in cruce Laureolus; vicerat antiquae sceleratus crimina famae.31Idemque de Orphei laniatione in amphitheatro exhibita:
Ipse sed ingrato iacuit laceratus ab urso. Haec tamen ut res est facta, ita ficta alia est.32Et quemadmodum Domitianum laudat Martialis, quod in poena nocentium scenae speciem arena praebuerit,33 hic contra Tertullianus editorem arguit, qui atrocitate arenae ut ipse alibi loquitur in theatrum versa bestias sola noxii pictura paverit. Ut vero coniecturam firmem plenius, munerarii vocem minus a descriptore non satis sane antiquario intellectam aut male lectam in τὸ mercenarius degenerasse, ex ductu et similitudine litterarum syllabarumque numero suspicari non difficile est. Sed ut ita Tertullianum scripsisse crederem, fecit insignis eiusdem auctoris in hoc ipso libro locus capite XLIV: ‘De vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic christianus, nisi plane tantum christianus, aut si et aliud, iam non christianus.’34 ‘Item illi qui munere in arena noxiorum sanguinem recentem de iugulo decurrentem exceptum avida siti comitiali morbo medentes sumpserunt.’35
Locus alter quem medicandum sumpsimus, extat eiusdem Apologetici capite XLVIII.36 ‘Age iam, si qui philosophus affirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubrum ex muliere, etc. Nonne consensum movebit, etc. At enim christianus si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, lapidibus magis ne[c] saltem cestibus a populo exigetur. Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eamdem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: id esse quod fuerat?’
Praeclare omnino fecit Junius quod variarum lectionum silvam ex Fulvii Ursini codice iam peractae editioni suae adiecerit.37 Nam ex optimo codice descriptae sunt et veram fere ubique Tertulliani mentem aperiunt. Hic certe reponenda docent quae vulgo leguntur decurtata:38 ‘Si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica quaeritur et lapidibus magis nec saltem copiis a populo exigetur. Quasi non, quaecumque ratio praeest - lego praeeat - animarum humanarum in corpora reciprocandarum - lego iterum recipiendarum -, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari, quia hoc sit revocari: id esse quod fuerant.’ Sic planius leguntur haec pura puta Tertullianica et expositione tantum indigent. Paulo ante Tertullianus dixerat christianorum dogma ab ethnicis irrideri. ‘Itaque’, inquit,39 ‘et ridemur Deum praedicantes iudicaturum; sic enim et poeta et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Si gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad poenam thesaurus, proinde de-
332
cachinnamur.’ Nunc addit: ‘Si Pythagoreus aliquis μετεμψύχωσιν doceat, cum assensu audietur. At christianus si resurrectionis fidem praedicet, statim vesica quaeritur, hoc est irridetur ab omnibus, et in illius contumeliam vesica super caput eius displodenda quaeritur; lapidibus denique caput eius petet fugabitque populus, nec furenti illi satis erit intra verba peccare.’ Tangit hunc morem Seneca Naturalibus quaestionibus libro II capite XXVII:40 ‘Aliud genus est quod crepitum magis dixerim quam sonum, qualem audire solemus cum super caput alicuius dirupta vesica est.’ Unde Sidonius libro II[I] epistola XIII parasitum, quod videlicet has contumelias ventris causa pateretur, ‘vesicarum ruptorem et ferularum fractorem’ vocat.41Sed quae sequuntur difficiliora sunt, neque fortasse omnino sana: ‘Lapidibus magis, nec saltem caedibus a populo exigetur’. Pessime sic in vulgatis: ‘caedibus’, quasi morte affici minus sit quam lapidibus peti, cum hae particulae, ‘nec saltem’, manifeste minuant quae praecedunt. Item ‘caedibus’ pluralis locutio non convenit cum singulari dictione ‘christianus’, de quo agitur. Fulvii Ursini codex, teste Junio,42 habuit: ‘lapidibus magis nec saltem copiis a populo exigetur.’ Itaque divinabam legendum ‘cachinnis’ ex supra allato Tertulliani loco.43 Tentabam praeterea num ‘cottabis’ legi posset, cum is sit convivialis lusus species, ubi sonus editur testibus Athenaeo44 et Polluce45 ideoque vesicae ruptae aut rumpendae poterat convenire; ut interim omittam hanc etiam vocem indistincte pro ludo alicubi ab Euripide46 usurpatam. Simplicius quoque ‘contumeliis’ id sensu postulante rescribi poterat. Denique plura eiusmodi satis probabiliter fingi certe vulgata lectione meliora; in vetusti codicis eiusdemque optimi scriptura, dum adeo iuvamur ex ea, aliquid immutare religio esset.
Et quia apud amicum audacius aliquid tentare licet, cum de sensu et mente auctoris constet, dicerem omnino ‘copiis’ retinendum et ita vere scriptum fuisse ab ipso Tertulliano mihi facile persuadeo. Extat enim ea vox Graeca quamvis alio sensu, sed unde illius origo sit in Novo Testamento, ut Matthaeus VI et Joannis IV,47 et apud alios saepe etiam occurrit. Et ut a labore et fatigatione corporis facetiarum et salium amari lusus, fatigationes dictae, quod audientibus illa sint onerosa et ingrata, χαλεπὸν ἀκρόαμα καὶ ϕορτικὸν - unde et Pythagoras dicitur abstinuisse σκωμμάτων καὶ διηγημάτων ϕορτικω̂ν -,48 cur non itidem dici possit ipsam vocem Graecam ‘copiae’ in eam quoque significationem translatam et in Africa alibique, etiam in partibus occidentis, Tertulliani aevo usurpatam, ut copiae dicerentur quasi sannae et fatigationes? Quamquam et ipse Tertullianus Graecis passim phrasibus et peregrinis vocibus loqui solet et fortasse novis etiam locutionibus uti non dubitat, sic ‘copiatae’ postea dicti qui in ecclesia humandis cadaveribus darent operam, longe quidem alio sensu, sed ab eadem origine ‘recenti usu’, ut dicitur a Constantio imperatore in l[ege] XV[I], C. Theod. de Episcopis et Clericis,49 sane fatigationes pro salibus dici notissimum est. Severus Sulpitius Dialogo I:50 ‘Tum ille sicut est verecundissimus aliquantulum erubescens dum fatigationem meam accepit, Facis, inquit, Sulpiti, tuo more, qui nullam occasionem si qua tibi porrecta fuerit omittis, quin nos edacitatis fatiges.’ Caeterum eius quod Tertullianus dixit resurrectionis dogma ab ethnicis irrideri et
333
cachinnis excipi, insigne extat in Apostolica etiam historia exemplum, Actis XVII, 32 de Pauli apud Athenienses praedicatione, ἀκούσαντες δὲ ἀνάστασιν νεκρω̂ν, οἱ μὲν ἐχλεύαζον, οἱ δὲ εἰ̂πονׁ ἀκουσόμεθά σου πάλιν περὶ τούτου.51Tertius locus legitur Apologetici capite IX:52 ‘In primis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.’ Num hoc, ut credo, voluit Tertullianus exponi, ab ethnicis liberos suscipiendos ab aliquo transeunte, abdicatis melioribus verisque parentibus; sed potius hoc tantum exponi, liberos suscipiendos ab aliis, quod iurisconsulti nostri dicunt, alienae misericordiae exponi quam ipsi non habent. Itaque sic lego: ‘In primis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia’; quod sequitur, ‘extranea’, expungo. Abundat enim et videtur irrepsisse ex eo quod qui ignorarunt elegantiam horum verborum ‘ab aliqua praetereunte misericordia’. Ex ‘misericordia’ fecerunt ‘matre extranea’, ut in Rhenani53 et aliorum editionibus videre est. Sed ubi τὸ ‘misericordia’ ex fide veterum librorum repositum est,54 τὸ ‘extranea’ mansit supervacue. Esset enim inelegans omnino pleonasmus, a Tertulliani stylo alienissimus. ‘Vel adoptandos melioribus, a parentibus mancipatos’. Sic enim distinguo et emendo mutata una literula, addita altera. Alioqui meo iudicio sensus non constat locusque ita conceptus non vulgatam - ut quidem existimo - exhibet elegantiam. Est enim lepida ethnicorum insectatio, qui, saevum hunc et inhumanum liberos exponendi morem praetextu inopiae excusare soliti, meliores infantibus expositis sic saepe parentes contingere dicebant. Hos igitur Tertullianus non Italico, sed potius Africano aceto perfundit, dum eleganter innuit liberorum expositionem non iam crimen dici posse - ita pessimus mos invaluerat -, sed in adoptionis modum frequentari, cum sic verus pater ius patriae potestatis amittere videretur et meliori, hoc est educatori, quodammodo in adoptionem dare. Quae sane frequentior fuit olim adoptionum causa, ut sic liberis pauperiores consulerent. Unde apparet Tertullianum, iuris Romani peritissimum quique alias saepe petitis e iure verbis uti libenter solet, ad ius moremque sui temporis allusisse et mancipationis vocabulo usum, quia sic solemnis adoptio apud praetorem caeterosque magistratus celebrabatur, apud quos lege agi poterat; nec enim patria potestas nisi trina mancipatione tollebatur, ut ex Halicarnassaeo,55 praeter nostri iuris auctores, notissimum est. Gellius libro 5, capite XIX:56 ‘Adoptantur cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur’. Parentes etiam qui exponerent ius patriae potestatis tantisper amittere ex lege II Cod. de infantibus expositis57 et Quintiliano colligitur: sic enim iste Declamatione CCLXXVIII:58 ‘Vis scire quam pater non fueris? Recipere illum nisi solutis alimentis non potuisti. Lex tibi dicit: Alienus est, et tibi ut pater esse incipias emendus.’
Sed me iam nimis diu tua humanitate abusum video, qui levia haec neque satis tanto iudice digna tamen scribere tibique offerre ausus sim. Rogo te ergo, virorum amicissime, ut oblectamentum otii nostri, quod per valetudinem rectius ponere non licuit, benigne, ut soles omnia, interpreteris. Et si haec ut aegri somnia tandem rideas - quid enim aliud nugae eiusmodi dici possunt -, per me sane licet dum meliora doceas tenebrisque nostris lucem tuam affundas. Vale, XVII Kalendis Decembris 1630.