Motus hi Gallici, mi frater, quo minus jam se produnt tacente et fremente regina seniore2, eo quibusdam sunt suspectiores ut vulnerum latentia. Interim custodis sigillorum frater Marillacus, Galliae mareschallus3, quem ad primos rumores de audito reginae animo omnes colere coeperunt, captus, vinctus et omnium destinatione reus huc trahitur. Nihil, ut Tacitus4 vere dixit, mortalium tam instabile ac fluxum quam fama potentiae non sua vi nixae. Quod non in ipsius tantum casu apparet, sed in regina ipsa, apud quam vastitas mira est. Cardinalis5 regnat in dies animosius et, quia belli ducum auctoritas togam praegravat, ad pacem fertur rejectis iis de quibus rex conquerebatur, tantumnon ad ipsius Caesaris6 arbitrium.
De Amelandia consultum me menimi non etiam cum aliis contulisse. Chartae aut a me tunc redditae sunt, aut inter eas sunt, quarum nobis restitutio debetur: haud magni tamen ponderis, investiturae aliquot ex libro feudorum Hollandiae, et comitis Egmondani7 cessio in eum, quem nominas, facta. Certum est olim comites Hollandiae ut Frisiam omnem ad Lavicam usque, ita et insulam eam sibi vindicasse et fuisse ea titulo tenus - nam de possessione nihil paruit - investitos comites Egmondanos, qui forte et a Rabbodo jus sibi antiquum arrogabant8. Sed vereor ne hoc par sit facto Vologesis9 apud illum, quem jam nominavi, annalium florentissimum conditorem10, cum is veteres Persarum ac Macedonum repeteret terminos. Satis erit, si nobis Frisii non imperent tribus provinciolis in conspirationem assumtis, ut quae a nobis vi aperta passi olim sunt, ea nunc religiosa arte ulciscantur.
297
Pannum et siquid aliud exspectabimus. Experior iterum, ut vides, viam per legatum11, quia haud magnum in mora periculum est.
Saluta quaeso omnium nostrum nomine parentes optimos, tuam12, tuos.
6 Decembris 1630.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.