eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1565. 1630 december 15. Aan S. Episcopius1.

    Si olim Varroni2 gratiae actae sunt, vir clarissime, quod de republica non desperasset, tibi sane plurimas Hollandia debet, quod de ea jam et rectorum discordiis et bello externo et gravi annona laborante bene adhuc existimes. Societas vero, cuius piam causam exemplo et scriptis per tot adversa tutatus es, cum nulli ferme tantum, quantum tibi debeat, nunc etiam novo nomine tibi obligata esse incipit, quod vir prudens non minus quam eruditus ostendis eam te concepisse de bono eventu fiduciam, ut ea fretus et feminam3 assumere in fortunae tuae societatem et liberos in spem mansurae posteritatis serere audeas. Ego vero, sicut tibi tuisque omnia opto quam felicissime, ita in hoc multorum gaudio etiam hoc reperio privatim meum, quod uxor viri dum vixit mihi amicissimi in alterius non minus mihi amici manum convenit. Merebatur viri maximi Erasmi memoria, ne tales nuptiae alibi quam in sua urbe fierent. Etiam uxoris tuae proximis omnibus, a quibus semper dilectum me memini, hanc gratulor affinitatem; et, ut in summa dicam, vos omnes quantis possum auspicatissimis ominibus prosequor Deumque precor, tum ut perpetuo suavi concordia hoc matrimonium felicitet, tum ut ex eo nascantur cives, qualibus tua conjunx orta est, pietate praeterea, eruditione atque constantia tibi simillimi.

    Vale cum tuis omnibus, vir mihi semper reverende.

    XV Decembris MDCXXX.

    Tuus plenissimo affectu
    H. Grotius.

    Adres: Reverendo et summae eruditionis ac pietatis viro D. Simoni Episcopio Rotterodamum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. R.K.E III 1, p. 147. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 101; Ep. eccl., p. 750. Beantw. d. no. 1628.
    2 - C. Terentius Varro, consul in 216 v. Chr. en als zodanig een der aanvoerders der Romeinen in de voor hen desastreuze slag bij Cannae. Vgl. ter zake Livius, XXII, 61, 14.
    3 - Maria Pesser, met wie Episcopius op 8 december te Rotterdam in het huwelijk was getreden; zij was eerder gehuwd geweest met de predikant Henricus Niellius, broer van Carolus Niellius (1576-1652), een der op Loevestein gevangen gehouden remonstrantse predikanten; III, p. 39 n. 9 en verder no. 1481, p. 168 n. 3.