eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1603. 1631 maart 15. Aan C. Salmasius1.

    Cl. Salmasio H. Grotius.

    Nova scribendi causa mihi Berneggerus2, et hae Iustini paginae consequentes iis, quas antehac et nescio, an non bis, miseram3. Si ita est, excusabis, vir maxime, nimiam diligentiam, si qua in rebus, quae te attinent, nimia esse potest. Rogat Berneggerus et priora et haec perlegas, si modo id graviora negotia permittunt, ut, siquid alicubi aut emendatio aut explicatio aberrat, id ex tuo monitu in mantissa corrigatur. Ego, quia ita viri meritum est, idem precarer, nisi magis quam ille tuorum laborum conscius vererer, dum minora curo, majoribus moram facere. Contentus ero hoc rogasse, ut quod rogamus facias aut rogantibus ignoscas.

    Vale.

    Id. Martiis MDCXXXI.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., Latin. 8594 f. 3. Eigenh. oorspr.; niet ondertekend, zonder adres. Gedrukt Epist., p. 103; Ep. ad Gallos, p. 277. Beantw. d. no. 1615.
    2 - Matthias Bernegger; zie III, p. 300 n. 6.
    3 - De uitgave verscheen in 1631: Iustini in Historias Trogi Pompeii epitomarum editio nova, accurante Matthia Berneccero: in qua quid praestitum sit, aversa pagina docebit. Argentorati. Sumptibus heredum Lazari Zetzneri M.DC.XXXI; ter zake zie no. 1546 in fine.