Quae miraris, mi frater, sane talia sunt, quae omnes mirari debeant, eoque magis quod tanta conversio in regni orbe facta est vix ullo hactenus strepitu.
Manet regina senior2 Compendii custodita. Frater regius3 non regi occurrit, ut rumorem sparserat4, sed Aureliano in Burgundiam elapsus est, si urgeatur, recessurus in illam Burgundiae partem, quae Hispano paret, multum testatus cogi se ad haec cardinalis5 injuriis.
De Lupesteinensibus6 quid futurum, exspectabimus. De Heinsio7 scire velim, quae sint quae maxime offendant. De Phaenissis8 quid?
Omnes nostri te tuosque ac communes parentes, proximos, amicos salutant.
21 Martii 1631.