Illustris virtutum tuarum splendor et eruditio multiplex ac propemodum sine exemplo importunos sine dubio salutatores frequenter tibi adducit, clarissime Groti. Inter illos audeo tandem et ego me tibi sistere et affectum, quem pene a puero erga Grotianum nomen anxia quadam religione intra pectus hoc foveo, literis aperire. Non indignaberis, ut spero, - quae tua est humanitas -, si amari te atque coli intelligas ab homine obscuro et quem nec suum meritum nec saeculi favor in vulgus admodum commendat.
Virtus enim publici iuris est et non minus in amorem quam in exemplum omnibus patet. Mihi vero non modo virtutis tuae dignitas venerationem imperat, sed et excellens ac perpetuum tuum publicam erga rem studium beneficii confessionem exprimit. Nec enim tam abiecte de me sentio, ut, dum tu et virtutis inusitato specimine et tot gravibus ac cedro dignis scriptis orbem terrarum cum meliorem tum doctiorem efficere conaris, nihil interea opera me tua profecisse agnoscam.
Negent hoc ingrati, dissimulent superciliosi, qui alienam laudem suam iniuriam existimant: ego vero, quantum hoc tibi nomine debeam, nec negare possim, si velim, nec dissimulare velim, si possim. Noli autem suspicari verba haec non in pectore, sed in labris nata, aut, ut vulgo mos est, in speciem ficta; rem animi erga te huius testem dabo, si quando periculum officii alicuius exactione facere tibi libuerit. Video equidem illud inter nos et terrarum et fortunae discrimen, quod non facile ullo officio coire possit. Si tamen in tam diffusis literarum studiis et earum te rerum, a quibus propius hic absumus, cupido fortassis aliquando incessat, ego me tanquam obsequio tuo auctoratum proxenetam ad illas offero. Quod si ad nihil, quod tu requiras, tenuitas se mea porrigit, saltem non ingrata tibi esse poterit pietas mea ad vota atque preces coelo pro incolumitate tua inferendas intenta; quibus - quod sine iactantia dictum velim - etiam tunc praesto tibi fui, cum non nisi cogitationibus aditus ad te esset.
Dab. Dantisci, a.d. XI Cal. Apr. MDCXXXI.