S.P.
Magnis animis superiori hebdomade actum est de negotio meo Hagae in Illustrium Ordinum conventu inter Leidenses et Amstelodamenses. Minantur Leidenses nihil se deinceps tribuere velle ad bellum adversus Hispanum, si Amstelodamenses violent privilegium sibi a Philippo rege2 concessum, ut pro
389
obsidione bis fortiter tolerata erigere possint academiam. Aperta enim esse privilegii verba, quibus cavetur, ne ulla Hollandiae aut Zelandiae urbs talem scholam erigat. Amstelodamenses jubent attendere ad ea, quae antecedant vocem hanc talem, nempe privilegiatam, sive quae honores graduum conferat, immunis sit a tot oneribus, suam habeat jurisdictionem. Quae sint forma academiae, non illud, quod publice doceatur, cum hoc multa habeant gymnasia, quae vocant trivialia; omnia vero illa, quae vocantur illustria, ut schola Bremensis, Sigenensis, Steinfurtensis, Dantiscana aliaeque. Imo idem Dordrechtanos juris sibi vindicasse atque Middelburgenses, nec Leidenses se unquam opposuisse.Primum hoc agebatur in Ordinum conventu, ut civitatum deputati sententiam ferrent de mente privilegii Leidensibus a Philippo hoc est principe Guilielmo3 sub nomine Philippi concesso. Sed ubi videre plerasque civitates eo propendere, ut pro Amstelodamensibus sententiam ferrent - quaeque enim graviter ferret ius sibi eripi deinceps in urbe sua alendi professorem publicum -, maluere eam controversiam ad curiam utramque devolvi. Utrum passuri id sint Amstelodamenses, necdum scio. Sed si fiat, non dubito, quin Amstelodamenses sint futuri superiores. Usque adeo apertum mihi videtur singulas civitates id juris habere. Haec ego subito in chartam coniiciebam, quod nollem nobilissimum illum Polonum4, qui has literas perfert, eum multa de laudibus tuis diceret, sine meis ad te literis venire. Propediem caetera perscribam. Haec enim ego, quod dicitur, stans pede in uno, sane raptim adeo, ut metuam, ne legere ea possis. Sed nimiae festinationi ignosces.
Proxima hebdomade, hoc est postr. Kal. Maias, Amstelodamum migro. Quod Deus bene vertat. Ibi iudicium exspectabo curiae, si ad eam caussa deferatur. Sin minus, cum Amstelodamensibus quid faciendum sit, consultabo. Ita enim petiere, cum per hanc urbem Haga se domum conferrent.
Vale, amplissime vir et amicissime.
Tuus aeternum
Ger. Jo. Vossius.
Lugd. Bat. 1631. 29 April.
Adres: Amplissimo et inconparabili viro Hugoni Grotio Lutetiae Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: 29 April 1631 Vossius.
Met andere hand: latinae.
Voorts met andere hand in margine bovenaan de brief: de illustri schola Amstelodamensi.