Hugo Grotius J. Huntero S.
Iamdudum avebam scire, Huntere clarissime, quid evenisset tibi. Nam qui et eruditionem tuam nossem et pietatem, addam etiam, si permittitis, amorem in me tot tibi publicis privatisque obstrictus nominibus, omnia tibi summa optabam.
Video et ex literis et ex illo2, quem misisti uberis ingenii faetu, esse te in domo eminente admotum spei adolescentis illustris3, qui te duce feliciter insistet virtutis atque eruditionis callem.
Gratulor utrique et tibi, qui locum nactus es, in quo et fidem tuam et bonas, quibus tinctus es, artes posses ostendere, et illi, qui tam nobili solo tam diligentem nactus est agricolam. Spes subit futurum, ut ex tua semente Germania praeclaram frugem metat.
Multum autem te laudo, qui institutionis diligentiam non ad apices disputationum, sed ad solida praecepta referas. Litigiosa sapientia ad speciem tantum valet: ubi ad rem ventum est,
Infelix lolium et steriles dominantur avenae4.Multum quoque me devinxisti, cum virum amplissimum Vertemannum5 significas eo esse in loco, qui meritis ipsius respondeat. Gallicana legatio in hoc ei utilis fuerit, quod melius jam quam caeteri Galliam norit.
400
Holstenio6 quam bene velim, post ipsum non alium quam te testem capiam: unde intelligere potes quam mihi suave sit intelligere ipsius res semper in melius procedere. Quamquam vero hoc, quod ipsi mandatum est iter, honoris est plenissimum, ego tamen cum eo reversum malim intelligere, unde nobis plurima Pythagoricae Platonicaeque disciplinae7 nec minora in geographicis8 studiis promisit. Est enim in utroque hoc litterarum genere ita exercitus, ut neminem norim, a quo majora sperare debeamus.
Syngrapham, quam mihi commendaverat Petrus Hartzwig9, ita uti commendaverat obsignatam bene servo eadem diligentia, qua ea, quae carissima habeo. Si aut ad te remitti velis aut amico alicui tradi, exsequar man(da)tum. Quod si quis etiam hic sit, qui negotium illud cum Iohanne Cornetto10 pro te tractare possit, ei et consilio adero et, si opus est, apud amicos commendatione. Secundas, inquam, ferre possim, nam primas sibi postulat Gallus aliquis, hominum et morum et fori gnarus. Caeterum quicquid meae est copiae, id omne tibi dictum puta.
In Italia bellum ab Hispano in Sabaudum11 conversum est. Laborat tamen ad parem pontifex12, quae meo quoque, ut scis, judicio triumphis innumeris potior.
Faxit eam videamus is, qui pacem suis omni(bus) tam serio commendavit idemque te, mi Huntere, sospitet.
Lutetiae 11. Iunij M.DC.XXX.