Vir amplissime,
A mene in te tuosve aliquid beneficii collatum aut conferri quitum, ut agnoscam ego, aut etiam quot nominibus ipsemet tibi devinctus sim, ut dissimulem? non tam laeva, tam infrunita mihi mens. Utinam vero quantum mihi voluntatis tibi tuisque commodandi, tantum suppeteret facultatis, monendus essem ut scirem, rogandus non essem ut facerem. Ego toto superiore mense cum arthritide, furiarum quarta, colluctatus lectuloque adfixus pedem cubiculo non extuli, quin et adhuc aegre molior artus meos. Sontica haec caussa me erga tuos officio defungi non est passa. Laxamenti aliquid spero cum zephyris et hirundine prima.
Lenti hi nuncii non antevertent natalem meum septuagesimum, qui utinam finem tot laborum et cruciatuum mihi adferat.
De tuis rebus, quas e tam turbido salo subductas in solido et sereno collocatas conspicere avebam, tuae literae nihil. Quam metuo, gravior ne nuncius aures vulneret! Res est solliciti plena timoris amor2.
Deus Optimus Maximus te etiam inter aspides et basiliscos incedentem angelorum suorum praesidio tegat. In hoc voto, quod quotidie ingeminare non desino, fracta arthritide dextra desinit.
Salve ab uxore3, vir summe, et nos amare perge.
Lutetiae Paris. XVIII Decemb. MDCXXXI
T.A. addictissimus
D. Tilenus.
Adres: A Monsieur Monsieur Grossieus.
In dorso schreef Grotius: 1631 Tilenus.