Et quae scripsisti antehac, frater suavissime, et quae pridie Nativitatem Dominicam misisti per Vossium nostrum, recte accepi. De vestibus2 dabo operam, ut resciscam, missaene sint, an hic haereant, an nondum advenerint. Iam enim nomen ejus, ad quem missae sunt, per uxoris literas accipio; quae mecum plane decrevit ingratis hominibus non supplicare. Erit alibi suus honos nostris artibus. Id satius quam nos ultra ridendos propinare.
De Bilandio3 satis est nos esse defunctos. Nimium urgere nolim. Causam Medius4 dicere poterit. Libellus5, quem conceperam, hanc tantum in spem a me scriptus est, ut appareat, quam aequae conditiones sint repudiatae.
Senatores Rotterodami bonos opto, nam mali satis multi sunt. De advocato fisci6 quod decreverunt, magis ipsorum quam mea interest.
Delphensibus multum debemus et perpetuo testabor. Ἄϱχ7 qualia sint consilia, odorari promtum magis est quam tutum dicere.
ἡ δὲ ϰαϰὴ βούλη τῷ βουλεύσαντι ϰαϰίστη8.Vale cum parentibus, uxore9, amicis omnibus.
26 Decembris 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.