Cessatorem fortasse iam pridem me vocas, vir praestantissime: pol me miserum vocares, si verum velles mihi dicere nomen. Tres et eo amplius menses ab arthritide excruciatus de sumendo contusas distortasque in manus calamo ne per somnum quidem cogitare licuit. Saltem uxori tuae ἐξ αὐτοψίας hoc meo rogatu tibi testatae accredes opinor. Sed et altiores egit illa, quam mihi tecum esse voluisti, amicitia, quam ut aliquot mensium ἀπϱοσηγοϱία aut ulla omnino humanarum rerum ac πεϱιστάσεων πεϱιπετείᾳ solvi metuat. Amyclis2, non amicis exitiale est silentium. Utinam vero paulo iucundius esset quod de tuis rebus auribus meis insonuit acroama. Utinam liquescerent tandem plumbeae illae, quas adversarii tui gestant, irae, nullum profecto edulcandis, aut saltem diluendis miseriis meis aptius praesentiusque concinnari posset νηπενϑές, tantisper dum senectute et acerbissimis articulorum doloribus pene confectus per εὐϑανασίαν ad ἀϑανασίαν velis remisque contendo. Pro tua piorumque fratrum incolumitate ac quiete non desino precibus meis fatigare illum, qui dicto citius tumida aequora placat3 collectasque fugat nubes solemque reducit. Ac plane confido fore, ut quo maior est τῶν ϑεομάχων furor, tanto illustrior sit veritatis, eundem compescentis, victoria.
38
Solenne est veritati etiam ἐν τῷ ἡττάσϑαι νιϰᾶν4. Inclarescit illa non solum testium suorum praeconiis, sed etiam hostium suorum portentosis mendaciis.Vale, vir summe et mihi perpetuo colende. Salutem dico doctissimis viris, quorum consuetudine frueris. A D. Utenbogardo5 pridem exspecto responsum ad postremas meas, utinam valeat memor nostri.
Parisiis, 2 Aprilis 1632.
Tui studiosissimus
D. Tilenus.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius.