Mitto tibi, vir excellentissime, hanc factam Amstelodami lunaris deliquii accuratam annotationem, sicui forte usui tibi esse possit. Vidi et Gassendi praedaras observationes2 dignas, quae et ab ipso scriberentur et quae inscriberentur tibi. Ita pergite rebus ipsis probare commercium homini esse cum caelo. Ego vobis agentibus in hoc theatro spectator et fautor sedeo.
Adornat Blauius3 hic librarius Cosmographiam complexuram caeli, terrae, maris descriptionem, quam fieri poterit ad vera experimenta correctam. Eum ad laborem vestrum omnium opem imploro. Debetis haec ϑϱεπτήϱια matri Telluri, altrici Aquae, patri caelo.
Vale, vir mihi multis nominibus faciende plurimi.
Aprilis quinto anni MDCXXXII.
Tui nominis cultor
H. Grotius.
Met andere hand: Loci mentio non adjecta est, quia jam iterum latere dicitur, et Hollandia excessisse, propter novas molitiones adversariorum suspicor tamen Hamburgi scripsisse. Responsio dirigatur aut Lutetiam ad Gassendum, aut ad Golium4 Lugd. Bat.; litteras illi occulte scient curare.
Summae eruditionis viro Wilhelmo Schichardo Professori Tubingae.
26 May 1632 ontv.