eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1766. 1632 mei 31. Aan G.J. Vossius1.

    Quando Lamairius2, vir optime atque eruditissime, novam pro veritate Christianae religionis editionem3 nec praestat hoc mercatu qui Francofurti fuit nec in sequentem promittit, ad tuam opem, quam mihi salutarem toties expertus sum, confugio teque oro, ut, si habes - habere autem te puto - exemplum eorum, quae correxeram aut addideram - et erat quibusdam in locis non poenitenda accessio -, ne patiaris perire et hunc prope dixerim novi carceris fructum.

    Ego hic ruri sum loco amoeno propter Albim inter montes, valles, nemora. Caeli mutatio stomacho aliquid molestiae attulit, sed quam spero et tempore et mediocri corporis exercitatione abituram.

    Vale cum optima uxore4 ac liberis et amicis, qui ibi sunt. Non dubito, quae tua fides est, quin staturus sis promisso ac defensurus causam perfacilem, quod post tam longam patientiam non siverim mihi diutius illudi, homini de patria semper bene merito, de multis civibus non male.

    Postridie Pentecostes; in hoc enim utraque calendaria conveniunt anni 1632.

    Tuus tuo Iure
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 107.
    2 - De Leidse uitgever Jean le Maire, over wie Grotius zich herhaaldelijk beklaagt; vgl. bijv. Ter Meulen-Diermanse, no. 946 rem. 2.
    3 - De derde druk in 1633 verschenen; Ter Meulen-Diermanse, no. 947.
    4 - Elisabeth Junius; zie III, p. 161 n. 9.